Lm.XXI. Cap.57. 58. [U. C. 534. A. C. 21 S.] 299
simNumidis equitibus, et, qua his impeditiora erant,Celtiberis Lusitanisquc. Omnes igitur clausi undi-que commeatus erant, nisi quos Pado naves subvehe-rent. Emporium prope Placentiam fuit, et operemagno munitum, et valido firmatum praesidio. Eiuscastelli expugnandi spe cum equitibus ac levi arma-tura profectus Hannibal, quum plurimum in colandoincepto ad effectum spei habuisset, nocte adortus,non fefellit vigiles. Tantus repente clamor est sub-latus, ut Placentiae quoque audiretur. Itaque sublucem cum equitatu consul aderat, iussis (quadratoagmine legionibus sequi. Equestre proelium interimcommissum: in quo, quia saucius Hannibal pugnaexcessit, pavore hostibus iniecto, defensum egregiepraesidium est. Paucorum inde dierum quiete sum-pta, et vixdum satis percurato vulnere, adVictum-vias ire pergit oppugnandas. Id emporium a Roma-nis Gallico bello fuerat munitum. Inde locum fre-quentaverant accolae mixti undique ex finitimis po-pulis ; et tum terror populationum eo plerosque exagris compulerat. Huius generis multitudo, famaimpigre defensi ad Placentiam praesidii accensa, ar-mis arreptis obviam Hannibali procedit. Magisagmina, quam acies, in via concurrerunt; et, quumex altera parte nihil, praeter inconditam turbam,esset, in altera et dux militi, et duci fidens miles, adtriginta quinque millia hominum a paucis fusa. Po-stero die, deditione facta, praesidium intra moeniaaccepere: iussique arma tradere quum dicto paruis-sent, signum repente victoribus datur, ut tanquamvi captam urbem diriperent. Neque ulla, quae in talire memorabilis scribentibus videri solet, praetermis-sa clades est: adeo omnis libidinis, crudelitatisque,et inhumanae superbiae editum in miseros est exem-plum. IIa.e fuere hibernae expeditiones Hannibalis.
TjVHI. Haud longi inde temporis, dum intolera-