Lib. XXI. Cap.55. 50. [U.C. 534. A.C. 218.] 297
legiones obsisterent, deductae propere iti cornua le-ves armaturae sunt. Quae res effecit, ut equitatusRomanus extemplo urgeretur: nam quum vix iamper se resisterent decem millibus equitum quattuormillia, et fessi plerisque integris, obruti sunt insupervelut nube iaculorum a Baliaribus coniecta. Ad hocelephanti, eminentes ab extremis cornibus, equismaxime non visu modo, sed odore insolito territis,fugam late faciebant. Pedestris pugna par animismagis, quam viribus, erat; quas recentes Poenus,paullo ante curatis corporibus, in proelium attule-rat: contra, ieiuna fessaque corpora Romanis et ri-gentia gelu torpebant. Restitissent tamen animis,si cum pedite soium foret pugnatum. Sed et Balia-! res, pulso equite, iaculabantur in latera, et elephantiiam in mediam peditum aciem sese tulerant: et Ma-go Numidaeque, simul latebras eorum improvidapraeterlata acies est, exorti ab tergo ingentem tu-multum ac terrorem fecere. Tamen in tot circum-stantibus malis mansit aliquamdiu immota acies,maxime praeter spem omnium adversus elephantos.Eos velites, ad id ipsum locati, verutis coniectis etavertere, et insecuti aversos sub caudis, qua maximemolli cute vulnera accipiunt, fodiebant.
LVI. Trepidantes propeque iam in suos conster-natos media acie in extremam, ad sinistrum cornu,adversus Gallos auxiliares agi iussit Hannibal. Ex-templo haud dubiam fecere fugam. Additus quoque- novus terror Romanis, ut fusa auxilia sua viderunt.
I Itaque, quum iam in orbem pugnarent, decem milliaferme hominum, quum alia evadere nequissent, me-dia Afrorum acie, quae Gallicis auxiliis firmata erat,cum ingenti caede hostium perrupere: et, quum ne-que in castra reditus esset flumine interclusis, nequej, prae imbri satis decernere possent, qua suis opemferrent, Placentiam recto itinere perrexere. Plures