Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
296
Einzelbild herunterladen
 

206 T. LIVII [U. C. 534. A. C. 218 .]

midis. Ceteris ducibus peditum equitumque praecepium, ut prandere omnes iuberent: armatos dein-de, instratisque equis, signum exspectare. Sempro-nius, ad tumultum Nuinidarum primum omnem equi-tatum, ferox ea parte virium, deinde sex millia peditum, postremo omnes copias ad destinatum iam an-to consilio, avidus certaminis, eduxit. Erat fortebrumae tempus et nivalis dies in locis Alpibus Apen-ninoque interiectis, propinquitate etiam fluminumac paludium praegelidis. Ad hoc raptim eductis ho-minibus atque equis, no.n capto ante cibo, non opeulla ad arcendum frigus adhibita, nihil caloris ine-rat : et.quicquid aurae fluminis appropinquabant, af-flabat acrior frigoris vis. Ut vero refugientes Nu-midus insequentes aquam ingressi sunt, (et erat pe-ctoribus tenus aucta nocturno imbri) tum utiqueegressis rigere omnibus corpora, ut vix armorum te-nendorum potentia essent, et simul lassitudine, pro-cedente iam dic, fame etiam deficere.

LV. Hannibalis interim miles, ignibus ante ten-toria factis, oleoque per manipulos, ut mollirent ar-tus, misso, et cibo per otium capto, ubi transgressosflumen hostes nuntiatum est, alacer animis corpori-busque arma capit, atque in aciem procedit. Kalia-res locat ante signa, levem armaturam, octo fermemilliahominuin; dein graviorem armis peditem, quodvirium, quod roboris erat: in cornibus circumfuditdecem millia equitum; et ab cornibus in utramquepartem divisos elephantos statuit. Consul effusossequentes equites, quum ab resistentibus subito Nu-midis incauti exciperentur, signo receptui dato, re-vocatos circumdedit peditibus. Duodeviginti milliallomani erant, sociilm nominis Latini viginti; auxi-lia praeterea Cenomanorum: ea sola in fide manseratGallica gens. His copiis concursum est. Proeliuma Daliaribus ortum est; quibus quum maiore robore