| Lib. XXI. Cap. 51. 52. [0.C. 534. A.C. 218 .] 293
tum, Ariminum supero mari misit: Sex. Pomponiolegato cum viginti quinque longis navibus Vibonen-sem agrum maritimamque oram Italiae tuendam at-, tribuit: M. Aemilio praetori quinquaginta naviumclassem explevit: ipse, compositis Siciliae rebus,decem navibus oram Italiae legens, Ariminum perve-nit: inde cum exercitu suo profectus ad Trebiam flu-men, collegae coniungitur.
LII. Iani ambo consules, ct quicquid Romanarumvirium erat, Hannibali oppositum, aut illis copiisdefendi posse Romanum imperium, aut spem nullamaliam esse, satis declarabat. Tamen consul alter,equestri proelio uno et vulnere suo minutus, trabirem malebat: recentis animi alter, eoque ferocior,
I nullam dilationem patiebatur. Quod inter Trebiani1 Padumque agri est, Galli tum incolebant; in duo-rum praepotentium populorum certamine, per ambi-j guum favorem, haud dubie gratiam vietoris spectan-tes. Id Romani, ne quid modo moverent, aequo sa-tis, Poenus periniquo animo ferebat, ab Gallis ac-citum se venisse ad liberandos eos, dictitans. Obeam iram, simul ut praeda militem aleret, duo mil-lia peditum et mille equites, Numidas plcrosquo,mixtos quosdam et Gallos, populari omnem deincepsagrum usque ad Padi ripas iussit. Egentes ope Galli,quum ad id dubios servassent animos, coacti ab au-ctoribus iniuriae ad vindices futuros declinant: Jcga-( tisque ad consulem missis, auxilium Romanorum ter-rae, ob nimiam cultorum fidem in Romanos laboran-ti, orant. Cornelio nec causa, nec tempus agendaerei placebat: suspectaque ei gens erat, quum ob infi-da multa facinora, tum, ut alia vetustate obsolevis-sent, ob recentem Boiorum perfidiam. Semproniuscontra, continendis in fide sociis maximum vinculumi esse primos, qui eguissent ope, defensos, censebat.Tum collega cunctante, equitatum suum, mille pedi-