204 T. LIVII [ei. C. 55 'i. A. C„ 218 .]
tum iaculatoribus fer me admixtis, ad defendendumGallicum agrum trans Trebiam mittit. Ii sparsos etincompositos, ad hoc graves praeda plerosque, quuminopinatos invasissent, ingentem terrorem caedem-que ac fugam usque ad castra stationesque hostiumfecere: unde multitudine elfusa pulsi, rursus subsi-dio suorum proelium restituere. Varia inde pugnasequente, quanquam ad extremum acquassent certa-men, maior tamen hostium Romanis fama victoriaefuit.
LIII. Ceterum nemini omnium maior iustiorque,quam ipsi consuli, videri; gaudio efferri, qua partecopiarum alter consul metus foret, ea sc vicisse. Re-ititutos ac refectos militibus animos: nec quemquamesse, praeter collegam, qui dilatam dimicationem vel-let: eum, animo magis, quam corpore, aegrum, memo-ria vulneris aciem ac tela horrere. Sed non esse cumaegro senescendum. Quid enim ultra differri aut teritempus? Quem tertium consulem, quem alium exerci-tum exspectari? Castra Carthaginiensium in Italia,ac prope in conspectu urbis esse. Non Siciliam acSardiniam victis ademptas, nec cis I herum Hispa-niam peti, sed solo patrio terraque, in qua geniti fo-rent, pelli Romanos. Quantum ingemiscant, inquit,patres nostri, circa moenia Carthaginis bellare soliti,si videant nos, progeniem suam, duos consules consu-laresque exercitus, in media Italia paventes intra ca-stra; Poenum, quod inter Alpes Apennimimque agrisit, suae ditionis fecisse? Haec assidens aegro colle-gae, haec in praetorio prope concionabundus agere.Stimulabat et tempus propinquum comitiorum, ne innovos consules bellum differretur, et occasio in seunum vertendae gloriae, dum aeger collega erat.Itaque, uequicquam dissentiente Cornelio, paravi adpropinquum certamen milites iubet. Hannibal, quum,quid optimum foret hosti, cerneret, vix ullam spem