Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
292
Einzelbild herunterladen
 

292 T. LIVII [II. C. 53i. A. C. 218 .]

Ti. Sempronius consul Messanam venit. Ei fretumintranti rex Hiero classem ornatam obviam duxit:transgressusque ex regia in praetoriam navem, gra-tulatus sospitem cum exercitu et navibus advenisse,precatusque prosperum ac felicem in Siciliam trans-itum; statum deinde insulae et Carthaginiensiumconata exposuit: pollicitusque est, quo animo priorebello populum Romanum iuvenis adiuvisset, eo senem adiuturum. Frumentum vestimentaque sese legionibus consulis sociisque navalibus gratis praebi-turum. Grande periculum Lilybaeo maritimisquecivitatibus esse, et quibusdam volentibus novas resfore. Ob haec consuli nihil cunctandum visum, quinLilybaeum classe peteret: et rex regiaque classisuna profecti. Navigantes inde, pugnatum ad Lily-baeum fusasque et captas hostium naves, accepere.

LI. A Lilybaeo consul, Hierone cum classe regiadimisso, relictoque praetore ad tuendam Siciliaeoram, ipse in insulam Melitam, quae a Carthaginien-sibus tenebatur, traiecit. Advenienti Hamilcar Gis-gonis filius praefectus praesidii, cum paullo minusduobus millibus militum, oppidumque cum insulatraditur: inde post paucos dies reditum Lilybaeum,captivique et a consule et a praetore, praeter insi-gnes nobilitate viros, sub corona venierunt. Post-quam ab ea parte satis tutam Siciliam censebat con-sul, ad insulas Vulcani, quia fama erat, stare ibi Pu-nicam classem, traiecit: nec quisquam hostium circaeas insulas inventus. Iam forte transmiserant advastandam Italiae oram: depopulatoque Vibonensiagro, urbem etiam terrebant. Repetenti Siciliamconsuli exscensio hostium in agrum Vibonensem factanuntiatur: literaeque ab senatu de transitu in Ita-liam Hannibalis, et, ut primo quoque tempore colle-gae ferret auxilium, missae traduntur. Multis simulanxius curis, exercitum, extemplo in naves imposi-