Lib. XXI. C a p. 49.50. [U.C.534.A.C. 218 .] 291
ilecem dierum cocta cibaria ad naves deferrent; ubisignum datum esset, ne quis moram conscendendifaceret: perque omnem oram, qui ex speculis pro-spicerent adventantem hostium classem. Simul ita-que, quanquani de industria morati cursum naviumerant Carthaginienses, ut ante lucem accederent Li-lybaeum, praesensum tamen est, quia et luna pernoxerat, et sublatis armamentis veniebant; extemplodatum e speculis signum, et in oppido ad arma con-clamatum est, et in nares conscensum: pars mili-tum in muris portarumque in stationibus, pars in na-vibus erant. Et Carthaginienses, quia rem fore haudcum imparatis cernebant, usque ad lucem portu seabstinuerunt, demendis armamentis eo temporeaptandaque ad pugnam classe absumpto. Ubi illu-xit, recepere classem in altum, ut spatium pugnaeesset, exitumque liberum e portu naves hostium ha-berent. Nec Romani detrectavere pugnam, et me-moria circa ea ipsa loca gestarum rerum freti, et mi-litum multitudine ac virtute.
L. Ubi in altum evecti sunt, Romanus consererepugnam, et ex propinquo vires conferre velle: con-tra eludere Poenus, et arte, non vi, rem gerere, na-viumque, quam virorum aut armorum, malle certa-men facere. Nam ut sociis navalibus affatim instru-ctam classem, ita inopem milite habebant: ct, sicubiconserta navis esset, haudquaquam par numerus ar-matorum ex ea pugnabat. Quod ubi animadversumest, et Romanis multitudo sua auxit animum, et pau-citas illis minuit. Extemplo septem naves Punicaecircumventae; fugam ceterae ceperunt. Mille etseptingenti fuere in navibus capti, milites nautaeque;in his tres nobiles Carthaginiensium. Classis Roma-na incolumis, una tantum perforata navi, sed ea quo-que ipsa reduce, in portum rediit. Secundum hancpugnant, nondum gnaris eius qui Messanae erant,
T 2