282
T, LIVII [P. C. m. A. C. 218.]
esi, hostem fudi: peditum agmen, quod in modum fu-gientium raptim agebatur, quia assequi terra non poteram, regressus ad naves, quanta maxima celeritatepotui, tanto maris terrarumque circuitu, in radicibusAlpium obvius fui. Huic timendo hosti utrum, quumdeclinarem certamen, improvisus incidisse videor anoccurrere in vestigiis eius? lacessere ac trahere addecernendum? Experiri iuvat, utrum alios repenteCarthaginienses per viginli annos terra ediderit: anUdem sint, qui ad Aegates pugnaverunt insulas, etquos ab Eryce duodevicenis denariis aestimatos emi-sistis: et utrum Hannibal hic sil aemulus itinerumHerculis, ut ipse fert, an vectigalis stipendiariusqueet servus populi Romani a patre relictus: quem nisiSaguntinum scelus agitaret, respiceret profecto , sinon patriam viciam, domum certe, palremque, et foe-dera Hamilcaris scripta manu: qui, iussus a consulenostro ,■ praesidium deduxit ab Eryce: qui graves im-positas viciis Carthaginiensibus leges fremens mae-rensque accepit: qui decedere Sicilia, qui stipendiumpopulo Romano dare pactus est. Itaque vos ego, mi-lites, non eo solum animo, quo adversus alios hostessoletis, pugnare velim; sed cum indignatione quadamatque ira: velut si servos videatis vestros arma re-pente contra vos ferentes. Licuit ad Erycem clausos,ultimo supplicio humanorum, fame interficere: licuitvictricem classem in Africam traiicerc, atque intrapaucos dies sine ullo certamine Carthaginem delere.Veniam dedimusprecanlibus: emisimus ex obsidione:pacem cum victis fecimus: tutelae deinde nostrae du-ximus, quum Africo bello urgerentur. Pro his impar-titis, furiosum iuvenem sequentes, oppugnatum pa-triam nostram veniunt. Atque utinam pro decoretantum hoc vobis, et non pro salute, esset certamen.Ron de possessione Siciliae ac Sardiniae, de quibusquondam agebatur, sed pro Italia vobis est pugnati-