; Lib.XXI. C ap. 41-43. [U.C. 554. A.C.uiS.] 2S3
i iun: nec est alius ab tergo exercitus, qui, nisi nosvincimus, hosti obsistat; nec Alpes aliae sunt, quasium superant, comparari nova possint praesidia. Hicest obstandum, milites, velut si ante Romana moeniaf pugnemus. Unusquisque se non corpus suum, sed con-"[ iugem ac liberos parvos armis protegere putet: necdomesticas solum agitet curas, sed identidem hoc ani-mo reputet, nostras nunc intueri manus senatum po-pulumque Romanum: qualis nostra vis virtusque fue-rit, talem deinde fortunam illius urbis ac Romaniimperii fore.
XLII. Haec apud Romanos consul. Hannibal,rebus prius, quam verbis, adhortandos milites ratus,circumdato ad spectaculum exercitu, captivos mon-
F tanos vinctos in medio statuit; armisque Gallicisante eorum pedes proiectis, interrogare interpretemiussit, ecquis, si vinculis levaretur, armaque et equumvictor acciperet, decertare ferro vellet? Quum adunum omnes ferrum pugnamque poscerent, et deie-eta in id sors esset, se quisque eum optabat, quemfortuna in id certamen legeret. Ut cuiusque sors ex-ciderat, alacer, inter gratulantes gaudio exsultans,r eum sui moris tripudiis arma raptini capiebat. UbiI vero dimicarent, is habitus animorum non inter eius-dem modo conditionis homines erat, sed etiam interspectantes vulgo, ut non vincentium magis, quambene morientium, fortuna laudaretur.
XL1II. Quum sic aliquot spectatis paribus affe-J ctos dimisisset, concione inde advocata, ita apud eos
1 locutus fertur: Si, quem animum in alienae sortisexemplo paullo ante habuistis, eundem mox in aesti-manda fortuna vestra habueritis, vicimus, milites: ne-que enim spectaculum modo illud, sed quaedam velutiimago vestrae conditionis erat. Ac nescio, an maioravincula maioresque necessitates vobis, quam captivisvestris, fortuna circumdederit. Dextra laevaque duo