Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
277
Einzelbild herunterladen
 

Lib. XXI. Cap. 35. 36. [U. C. 534. A. C. 218 .] 277

quodam, unde longe ac late prospectus erat, consi-stere iussis militibus Italiam ostentat, subiectosqueAlpinis montibus Circumpadanos campos: moeniaqueeos tum transcendere non Italiae modo, sed etiam ur-bis Romanae. Cetera plana, proclivia fore: uno, autsummum allero proelio arcem et caput Italiae in ma-nu ac potestate habituros. Procedere inde agmencoepit; iam nihil ne hostibus quidem, praeter parvafurta per occasionem, tentantibus. Ceterum itermulto, quam in ascensu fuerat, (ut pleraque Alpiumab Italia sicut breviora, ita arrectiora sunt) difficiliusfuit. Omnis enim ferine via praeceps, angusta, lu-brica erat: ut neque sustinere se a lapsu possent;nec, qui paullulum titubassent, haerere afflicti vesti-gio suo; aliique super alios, et iumenta et homines,occiderent.

XXXVI. Ventum deinde ad multo angustioremrupem, atque ita rectis saxis, ut aegre expeditus mi-les tentabundus, manibusque retinens virgulta acstirpes circa eminentes, demittere sese posset. Na-tura locus iam ante praeceps, recenti lapsu terrae inpedum mille admodum altitudinem abruptus erat.Ibi quum, velut ad finem viae, equites constitissent,miranti Hannibali, quae res moraretur agmen, nun-tiatur, rupem inviam esse. Digressus deinde ipse adlocum visendum. Ilaud dubia res visa, quin per in-via circa nec trita antea, quamvis longo ambitu, cir-cumduceret agmen. Ea vero via insuperabilis fuit.Nam quum super veterem nivem intactam nova mo-dicae altitudinis esset, molli nec praealtae nivi facilepedes ingredientium insistebant. XJt vero tot homi-num iumentorumque incessu dilapsa est, per nudaminfra glaciem fluentemque tabem liquescentis nivisingrediebantur. Taetra ibi luctatio erat, ut a lubri-ca glacie, non recipiente vestigium, et in prono citiuspedes fallente: et, seu manibus in assurgendo seu