276
T. LIVII [U. C. 534. A. C. 218 .]
cominus eminus petunt: saxa ingentia in agmen de-volvunt: maxima ab tergo vis hominum urgebat. Ineos versa peditum acies haud dubium fecit, quin, nisifirmata extrema agminis fuissent, ingens in eo saltuaccipienda clades fuerit. Tunc quoque ad extremumpericuli ac prope perniciem ventum est: nam, dumcunctatur Hannibal demittere agmen in angustias;quia non, ut ipse equitibus praesidio erat, ita pediti-bus quicquam ab tergo auxilii reliquerat; occursan-tes per obliqua montani, perrupto medio agmine,viam insedere: noxque una Hannibali sine equitibusatque impedimentis acta est.
XXXV. Postero die, iam segnius intercursanti-bus barbaris, iunctae copiae, saltusque haud sine cla-de, maiore tamen iumentorum, quam hominum, per-nicie, superatus. Inde piontani pauciores iam, etlatrocinii magis quam belli more, concursabant; mo-do in primum, modo in novissimum agmen, utcun-que aut locus opportunitatem daret, aut progressinrorative aliquam occasionem fecissent. Elephanti,sicut per artas praecipites vias magna mora ageban-tur, ita tutum ab hostibus, quacunque incederent,quia insuetis adeundi propius metus erat, agmenpraebebant. Nono die in iugum Alpium perventumest, per invia pleraque et errores, quos aut ducen-tium fraus, aut, ubi fides iis non esset, temere initaevalles a conjectantibus iter, faciebant. Biduum iniugo stativa habita: fessisque labore ac pugnandoquies data militibus; iumentaque aliquot, quae pro-lapsa in rupibus erant, sequendo vestigia agminis incastra pervenere. Fessis taedio tot malorum nivisetiam casus, occidente iam sidere Vergiliarum, in-gentem terrorem adiecit. Per omnia nive oppletaquum, signis prima luce motis, segniter agmen ince-deret, pigritiaque et desperatio in omnium vultu emi-neret; praegressus signa Hannibal in promontorio