Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
275
Einzelbild herunterladen
 

Lir. XXI. Cai>. 33. 34. [XJ.C.534. A. C. 218 .] 275

tlinis deiecit; quosdam et armatos: sed ruinae maxi-mae modo iumenta cum oneribus devolvebantur.Quae quanquam foeda visu erant, stetit parumpertamen Hannibal, ac suos continuit, ne tumultum actrepidationem augeret. Deinde, postquam interrum-pi agmen vidit, periculumque esse, ne exutum impe-dimentis exercitum nequicquam incolumem tradu-xisset, decurrit ex superiore loco; et, quum impetuipso fudisset hostem, suis quoque tumultum auxit.Sed is tumultus momento temporis, postquam libe-rata itinera fuga montanorum erant, sedatur: necper otium modo, sed prope silentio, mox omnes tra-ducti. Castellum inde, quod caput cius regionis erat,viculosque circumiectos capit, et captivo cibo ac pe-coribus per triduum exercitum aluit. Et quia necmontanis primo perculsis, nec loco magnopere impe-diebantur, aliquantum eo triduo viae confecit.

XXXLV. Perventum inde ad frequentem cultori-bus alium, ut inter montana, populum. Ibi non belloaperto, sed suis artibus, fraude, deinde insidiis estprope circumventus. Magno natu principes castel-lorum oratores ad Poenum veniunt : alienis malis,utili exemplo, doctos, memorantes, amicitiam malle,quam vim experiri Poenorum. Itaque obedienter im-perata facturos: commeatum itincrisque duces, et adfidem promissorum obsides acciperet. Hannibal nectemere credendo, nec aspernando, ne repudiati aper-te hostes fierent, benigne quum respondisset; obsidi-bus, quos dabant, acceptis, et commeatu, quem inviam ipsi detulerant, usus, nequaquam, ut inter pa-catos, incomposito agmine duces eorum sequitur.Primum agmen elephanti et equites erant: ipse postcum robore peditum, circumspectans sollicitusqueoinnia, incedebat. Ubi in angustiorem viam ex partealtera subiectam iugo insuper imminenti ventum est,undique ex insidiis barbari a fronte, ab tergo coorti.