Lib. XXI. Cai-.19.2 0. [P.C.554. A.C. 3x8.] 261
est ventum: quorum celebre per Hispaniam respon-sum ceteros populos ab societate Romana avertit.Ita enim maximus natu ex iis in concilio respondit:Quae verecundia est, Romani, postulare vos, uti ve-stram Carthaginiensium amicitiae praeponamus,quum, qui id fecerunt, Saguntinos crudelius, quamPoenus hostis perdidit, vos socii prodideritis ? Ibi quae-ratis socios, censeo, ubi Saguntina clades ignota est.Hispanis populis, sicut lugubre, ita insigne documen-tum Sagunti ruinae erunt, ne quis fidei Romanae autsocietati confidat. Inde extemplo abire finibus Vol-cianorum iussi, ab nullo deinde concilio Hispaniaebenigniora verba tulere. Itaque nequicquam peragra-ta Hispania, in Gallias transeunt.
XX. In his nova terribilisque species visa est,quod armati (ita mos gentis erat) in concilium vene-runt. Quum, verbis extollentes gloriam virtutemquepopuli Romani ac magnitudinem imperii, petissent,ne Poeno, bellum Italiae inferenti, per agros urbes-que suas transitum darent; tantus cum fremitu risusdicitur ortus, ut vix a magistratibus maioribusquenatu iuventus sedaretur. Adeo stolida impudensquepostulatio visa est, censere, ne in Italiam transmit-tant Galli bellum, ipsos id avertere in se, agrosquesuos pro alienis populandos obiicere. Sedato tan-dem fremitu, responsum legatis est, Neque Romano-rum in se meritum esse, neque Carthaginiensium in-juriam, ob quae aut pro Romanis, aut adversus Poe-nos sumant arma. Contra ea audire sese, gentis suaehomines agris finibusque Italiae pelli a populo Roma-no stipendiumque pendere, et cetera indigna pati.Eadem ferme in ceteris Galliae conciliis dicta audi-taque: nec hospitale quicquam pacatumve satis priusauditum, quam Massiliam venere. Ibi omnia, absociis inquisita cum cura ac fide, cognita, praeoccu-patos iam ante ab Hannibale Gallorum animos esse: