Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
262
Einzelbild herunterladen
 

202

T. LIVII [U. C. 554. A.C. aiff.] _

sed ne illi quidem ipsi salis mitem gentem fore, (adeoferocia atque indomita ingenia esse) ni subinde auro,cuius avidissima gens est, principum animi concilien-tur. Ita peragratis Hispaniae et Galliae populis, le-gati Romam redeunt, haud ita multo post, quam con-sules in provincias profecti erant. Civitatem omnemin exspectationem belli erectam invenerunt, satisconstante fama, iam Iberum Poenos transmisisse.

XXI. Hannibal, Sagunto capto, Carthaginem no-vam in hiberna concesserat: ibique, auditis, quaeRomae, quaeque Carthagine acta decretaque forent,seque non ducem solum, sed etiam causam esse belli,partitis divenditisque reliquiis praedae, nihil ultradifferendum ratus, Hispani generis milites convo-cat: Credo ego vos, inquit, socii, et ipsos cernere, pa-catis omnibus Hispaniae populis, aut finiendam nobismilitiam, exercitusque dimittendos esse, aut in aliasterras transferendum bellum: ita enim hae gentes nonpacis solum, sed etiam victoriae, bonis florebunt, si exaliis gentibus praedam et gloriam quaeremus. Ita-que, quum longinqua ab domo instet militia, incertum-que sit, quando domos vestras, et quae cuique ibi carasunt, visuri silis, si quis vestrum suos invisere vult,commeatum do. Primo vere, edico, adsitis; ut, diisbene iuvanlibus, bellum ingentis gloriae praedaequefuturum incipiamus. Omnibus fere visendi domosoblata ultro potestas grata erat, et iam desideranti-bus suos, et longius in futurum providentibus desi-derium. Per totum tempus hiemis quies inter labo-res, aut iam exhaustos, aut mox exhauriendos, re-novavit corpora animosque ad omnia de integro pa-tienda. Vere primo ad edictum convenere. Hanni-bal, quum recensuisset omnium auxilia gentium, Ga-des profectus Herculi vota exsolvit: novisque se ob-ligat votis, si cetera prospera evenissent. Inde par-tiens curas simul in inferendum atque arcendum bel-