Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
260
Einzelbild herunterladen
 

200

T. LIVII [U. C. 534 . A. C. 218.]

gare potuit. Proinde omittite Sagunti atque Iberimentionem facere, et, quod diu parturit animus ve-ster, aliquando pariat. Tum Romanus, sinu ex togafacto, Hic, inquit, volis bellum et pacem portamus;utrum placet, sumite. Sub hanc vocem haud minusferociter, daret, utrum vellet, succlamatum est. Etquum is iterum sinu effuso bellum dare dixisset, ac-cipere se omnes responderunt, et, quibus acciperentanimis, iisdem se gesturos.

XIX. Ilaec directa percunctatio ac denuntiatiobelli magis ex dignitate populi Romani visa est,quam de foederum iure verbis disceptare, quum an-te, tum maxime Sagunto excisa. Nam, si verborumdisceptationis res esset: quid foedus Hasdrubaliscum Lutatii priore foedere, quod mutatum est, com-parandum crati quum in Lutatii foedere diserte ad-ditum esset, ita id ratum fore, si populus censuisset:iu Hasdrubalis foedere nec exceptum tale quicquamfuerit, et tot annorum silentio ita vivo eo comproba-tum sit foedus, ut ne mortuo quidem auctore quic-quam mutaretur. Quanquam, etsi priore foederestaretur, satis cautum erat Saguntinis, sociis utro-rumque exceptis: nam neque additum erat, iis, quitunc essent: nec, ne qui postea assumerentur. Etquum assumere novos liceret socios, quis aequumcenseret, aut ob nulla quemquam merita in amici-tiam recipi, aut receptos in fidem non defendi? tan-tum, ne Carthaginiensium socii aut sollicitarenturad defectionem, aut sua sponte desciscentes recipe-rentur. Legati Romani ab Carthagine, sicut his Ro-mae imperatum erat, in Hispaniam, ut adirent civi-tates, ut in societatem pellicerent, aut averterent aPoenis, traiecerunt. Ad Bargusios primum vene-runt: a quibus benigne excepti, quia taedebat impe-rii Punici, multos trans Iberum populos ad cupidi-nem novae fortunae erexerunt. Ad Volcianos inde