Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
257
Einzelbild herunterladen
 

Liis. XXI. Ca p. 14-16. [U.C.534. A.C. 218 .] 257

pervenisse. Quae si ita sunt, fieri non potuit, ut P.Cornelius, Ti. Sempronius consules fuerint, ad quoset principio oppugnationis legati Saguntini missisint, et qui in suo magistratu cum Hannibale, alterad Ticinum amnem, ambo aliquanto post ad Tre-biam, pugnaverint. Aut omnia breviora aliquantofuere, aut Saguntum principio anni, quo P. Cornelius,Ti. Sempronius consules fuerunt, non coeptum op-pugnari est, sed captum. Nam excessisse pugna adTrebiam in annum C 11 . Servilii et C. Flaminii non po-test: quia Flaminius Arimini consulatum iniit, crea-tus ab'Ti. Sempronio consule; qui, post pugnamad Trebiam ad creandos consules llomam quum ve-nisset, comitiis perfectis ad exercitum in hibernarediit.

XVI. Sub idem fere tempus et legati, qui redie-rant a Carthagine, Romam retulerunt, omnia hosti-lia esse, et Sagunti excidium nuntiatum est: tantus-que simul maeror Patres, misericordiaque sociorumperemptorum indigne, et pudor non lati auxilii, etira in Carthaginienses, metusque de summa rerumcepit, velut si iam ad portas hostis esset; ut, totuno tempore motibus animi turbati, trepidarent ma-gis, quam consulerent. Nam neque hostem acriorembellicosioremque secum congressum ; nec rem Roma-nam tam desidem unquam fuisse atque imbellem.Sardos, Corsosque, etlstros, atque Illyrios, laces-sisse magis, quam exercuisse, Romana arma: et cumGallis tumultuatum verius, quam belligeratum. Poe-num, hostem veteranum , trium et viginti annorummilitia durissima inter Hispanas gentes semper vi-ctorem, primum Hamilcare, deinde Hasdrubale, nuncHannibale duce acerrimo assuetum, recentem ab ex-cidio opulentissimae urbis, Iberumtransire: traheresecum tot excitos Hispanorum populos: conciturumavidas semper armorum Gallicas gentes. Cum orbeT. Liv. Tom. II. R