258
T. LIVII [U. C. 534. A. C. ai8.j
terrarum bellum gerendum in Italia ac pro moenibusRomanis esse.
XVII. Nominatae iam antea consulibus provin-ciae erant; tum sortiri iussi. Cornelio Hispania,Sempronio Africa cum Sicilia evenit. Sex in eumannum decretae legiones, et socium quantum ipsisvideretur, et classis quanta parari posset. Quattuoret viginti peditum Romanorum millia sunt scripta,et mille octingenti equites: sociorum quadragintamillia peditum, quattuor millia et quadringenti equi-tes: naves ducentae viginti quinqueremes, celocesviginti deductae. Latum inde ad populum, vellent,tuberent, populo Carthaginiensi bellum indici. Eius-que belli causa supplicatio per urbem habita, atqueadorati dii, ut bene ac feliciter eveniret, quod bellumpopulus Romanus iussisset. Inter consules ita co-piae divisae. Sempronio datae legiones duae, (eaquaterna millia erant peditum, et treceni equites)et sociorum sexdecim millia.peditum, equites milleoctingenti: naves longae centum sexaginta, celocesduodecim. Cum his terrestribus maritimisque co-piis Ti. Sempronius missus in Siciliam; ita in Afri-cam transmissurus, si ad arcendum Italia Poenumconsul alter satis esset. Cornelio minus copiarumdatum, quia L. Manlius praetor et ipse cum haud in-valido praesidio in Galliam mittebatur. Navium ma-xime Cornelio numerus deminutus. Sexaginta quin-queremes datae (neque enim mari venturum, aut eaparte belli dimicaturum hostem credebant) et duaeRomanae legiones cum suo iusto equitatu, et quat-tuordecim millibus sociorumpeditum, equitibus millesexcentis. Duas legiones Romanas, et decem milliasociorumpeditum, mille equites socios, sexcentosRomanos Gallia provincia eodem versa in Punicumbellum habuit.
XVIII. Ilis ita comparatis, ut omnia iusta ante