Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
256
Einzelbild herunterladen
 

250 '

T. LIVII [P. C. 554. A. C. ai8.] _

fortuna vestra vobis suadet. Equidem haud despero,quum omnium potestas ei facta sit, aliquid ex his re-bus remissurum. Sed vel haec patienda censeo potius,quam trucidari corpora vestra, rapi trahique anteora vestra coniuges ac liberos belli iure sinatis.

XIV. Ad haec audienda quum, circumfusa paul-Jatim multitudine, permixtum senatui esset populiconcilium; repente primores, secessione facta,prius-quam responsum daretur, argentum aurumque omne,ex publico privatoque in forum collatum, in ignemad id raptim factum coniicientes, eodem plerique se-met ipsi praecipitaverunt. Quum cx eo pavor ac tre-pidatio totam urbem pervasisset, alius insuper tu-multus ex arce auditur. Turris diu quassata proci-derat: perque ruinam eius cohors Poenorum impetufacto quum signum imperatori dedisset, nudatamstationibus custodiisque solitis hostium esse urbem;non cunctandum in tali occasione ratus Hannibal,totis viribus aggressus urbem, momento cepit, signodato, ut omnes puberes interficerentur. Quod im-perium crudele, ceterum prope necessarium cogni-tum ipso eventu est. Cui enim parci potuit ex iis,qui aut inclusi cum coniugibus ac liberis domos superse ipsos concremaverunt, aut armati nullum antefinem pugnae, quam morientes, fecerunt?

XV. Captum oppidum est cum ingenti praeda.Quanquam pleraque ab dominis de industria corru-pta erant, et in caedibus vix ullum discrimen aetatisira fecerat, et captivi militum praeda fuerant; ta-men et ex pretio rerum venditarum aliquantum pe-cuniae redactum esse constat, et multam pretiosamsupellectilem vestemque missam Carthaginem. Octa-vo mense, quam coeptum oppugnari, captum Sagun-tum, quidam scripsere: inde Carthaginem novam inhibcrnaHannibalem concessisse: quinto deinde men-se, quam ab Carthagine profectus sit, in Italiam