| Lib. XXI. Cap. 12.13. [TJ.C. 534.A.C. 218.] 255
tem tum miles Hannibalis; ceterum publice Sagun-tinis amicus atque hospes. Tradito palam telo cu-stodibus hostium, transgressus munimenta, ad prae-torem Saguntinum (et ipse ita iubebat) est deductus.
' Quo quum extemplo concursus omnis generis homi-num esset factus, summota cetera multitudine, se-natus Alorco datus est: cuius talis oratio fuit.
XIII. Si civis vester Alcon, sicut ad pacem peten-1 iam ad Hannibalem venit, ita pacis conditiones ab\ Hannibale ad vos retulisset, supervacaneum lioc mihij fuisset iter, quo nec orator Hannibalis,'nec transfuga' ad vos venissem. Quum ille, aut vestra, aut sua cul-pa, manserit apud hostem, (si metum simulavit, sua;vestra, si periculum est apud vos vera referentibus)ego, ne ignoraretis, esse aliquas et salutis et pacis vo-I lis conditiones, pro vetusto hospitio, quod mihi vobis-I cum est, ad vos veni. Vestra autem causa me, necullius alterius, loqui, quae loquor apud vos, vel eafides sit, quod, neque dum vestris viribus restitistis,neque dum auxilia ab Romanis sperastis, pacis un-quam apud vos mentionem feci. Postquam nec ab Ro-manis vobis ulla spes est, nec vestra iam aut arma vos,aut moenia satis defendunt, pacem affero ad vos mu-gis necessariam, quam aequatu: cuius ita aliqua spes, est, si eam quemadmodum ut victor fert Hannibal, sicvos ut victi audiatis: si non id, quod amittitur, in1 damno, (quum omnia victoris sint) sed, quicquid re-l linquitur, pro munere habituri estis. Urbem vobis,| quam ex magna iam parte dirutam, captam fere to-• tam habet, adimit, agros relinquit, locum assignatu-rus, in quo novum oppidum aedificetis: aurum argen-lumque omne, publicum privatumque, ad se iubet de-ferri: coniugum vestraque corpora ac liberorum ve-strorum servat inviolata, si inermes cum binis vesti-mentis velitis ab Sagunto exire. Haec victor hostisimperat. Haec, quamquam sint gravia atque acerba,