Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
251
Einzelbild herunterladen
 

Lib. XXI. Cab. 8-10. [U.C.534. A.C. 218 .] 251

gebat, nudumque militem ad insequentes ictus prae-bebat.

IX. Quum diu anceps fuisset certamen, et Sagun-tinis, quia praeter spem resisterent, crevissent ani-mi; Poenus, quia non vicisset, pro victo esset: cla-morem repente oppidani tollunt, hostemque in ruinasmuri expellunt; inde impeditum trepidantem que ex-turbant; postremo fusum fugatumque in castra re-digunt. Interim ab Roma legatos venisse nuntiatumest: quibus obviam ad mare missi ab Hannibale, quidicerent, nec tuto eos adituros inter tot tam effera-tarum gentium arma: nec Hannibali, in tanto dis-crimine rerum, operae esse legationes audire. Ap-parebat, non admissos protinus Carthaginem ituros.Literas igitur nuntiosque ad principes factionis Bar-cinae praemittit, ut praepararent suorum animos,ne quid pars altera gratificari pro Romanis posset.

X. Itaque, praeterquam quod admissi auditi quesunt, ea quoque vana atque irrita legatio fuit. Han-no unus adverso senatu causam foederis, magno si-lentio propter auctoritatem suam, non assensu au-dientium, egit. Per deos, foederum arbitros ac te-

' ttes, monuisse, praedixisse se, ne Hamilcaris proge-niem ad exercitum mitterent. JSon Manes, non slirpem eius conquiescere viri: nec unquam, donec san-guinis nominisque Barcini quisquam supersit, quie-tura Bomana foedera. luvenem flagrantem cupidineregni, viamque unam ad id cernentem, si ex bellisbella serendo succinctus armis legionibusque vivat,velut materiam igni praebentes, ad exercitus misistis.Aluistis ergo hoc incendium, quo nunc ardetis. Sa-guntum vestri circumsident exercitus, unde arcenturfoedere: mox Carthaginem circumsidebunt Bomanaelegiones, ducibus iisdem diis, per quos priore bello ru-pta foedera sunt ulti. Virum hostem, an vos, an for-tunam utriusquepopuli ignoratis? Legatos, ab sociis