Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
250
Einzelbild herunterladen
 

250

T. LIVII [U. C. 534. A. C. 218 .]

ratu operum ac munitionum nihil cessatum. Itaqueacrius de integro obortum est bellum, pluribusquepartibus, vix accipientibus quibusdam opera locis,vineae coeptae agi, admoverique aries. Abundabatmultitudine hominum Poenus; ad centum enim quin- fquaginta millia habuisse in armis satis creditur. Op-pidani ad omnia tuenda atque obeunda multifariamdistineri coepti sunt: et non sufficiebant. Iam enimferiebantur arietibus muri, quassataeque multae par-tes erant. Una continentibus ruinis nudaverat ur-bem : tres deinceps turres, quantumque inter eas mu-ri erat, cum fragore ingenti prociderant: captumqueoppidum ea ruina crediderant Poeni; qua, velutsipariter utrosque murus texisset, ita utrimque in pu-gnam procursum est. Nihil tumultuariae pugnaesimile erat, quales in oppugnationibus urbium peroccasionem partis alterius conseri solent: sed iustae>acies, velut patenti campo, inter ruinas muri tecta-que urbis modico distantia intervallo constiterant.Hinc spes, hinc desperatio animos irritat: Poeno ce-pisse iam se urbem,si paullulum annitatur,credente;Saguntinis pro nudata moenibus patria corpora op-ponentibus, nec ullo pedem referente, ne in relictum ta se locum hostem immitteret. Itaque quo acriuset conferti magis utrimque pugnabant, eo plures vul-nerabantur, nullo inter arma corporaque vano inter-cidente telo. Falarica erat Saguntinis, missile te-lum hastili abiegno, et cetera tereti, praeterquamad extremum, unde ferrum exstabat. Id, sicut inpilo, quadratum stuppa circumligabant, linebant-que pice. Ferrum autem tres longum habebatpedes, ut cum armis transfigere corpus posset. Sedid maxime, etiamsi haesisset in scuto, nec pene-trasset in corpus, pavorem faciebat; quod, quummedium accensum mitteretur, conceptumque ipso .motu multo maiorem ignem ferret, arma omitti co-