Lib. X. Cap. 41. 42. [U. C. 45g. A. C. 293 .] 229
pulsant hostem. Scipio, nisi in primo pavore, prius-quam colligerentur animi, transacta res esset, len-tiorem fore munitae urbis oppugnationem ratus, in-terrogat milites, Satin' aequo animo paterentur, aiallero cornu castra capta esse: se victores pelli a por-tis urbis ? Keclamantibus universis, primus ipse, scu-to super caput elato, pergit ad portam: secuti alii,testudine facta, in urbem perrumpunt: deturbatis-que Samnitibus, qui circa portam erant, muros occu-pavere. Penetrare in interiora urbis, quia pauci ad-modum erant, non audent.
XLI1. Haec primo ignorare consul, et intentusrecipiendo exercitui esse: iain enim praeceps in oc-casum sol erat, et appetens nox periculosa et suspe-cta omnia etiam victoribus faciebat. Progressus lon-gius ab dextra castra capta videt: ab laeva clamo-rem in urbe mixtum pugnantium ac paventium fre-mitu esse: et tum forte certamen ad portam erat.Advectus deinde equo propius, ut suos in muris vi-det, nec iam integri quicquam esse, quoniam temeri-tate paucorum magnae rei parta occasio esset, ac-ciri, quas receperat, copias, signaque in urbem in-ferri iussit. Ingressi proxima ex parte, quia nox ap-propinquabat, quievere. Nocte oppidum ab hostibusdesertum est. Caesa illo die ad Aquiloniam Samni-tium millia triginta trecenti quadraginta: capta triamillia octingenti et septuaginta: signa militaria no-naginta septem. Ceterum illud memoriae traditur,non ferme alium ducem laetiorem in acie visum, seusuopte ingenio, seu fiducia bene gerundae rei. Ab eo-dem robore animi neque controverso auspicio revo-cari a proelio potuit; et in ipso discrimine, quo tem-pla diis immortalibus voveri mos erat, voverat IoviVictori, si legiones hostium fudisset, pocillum mulsiprius, quam temetum biberet, sese facturum. Id vo-tum diis cordi fuit: et auspicia in bonum verterunt.