L IB. X. Cap. 40. 41. [TJ. C. 45g. A. C. 293 .J 227
qui, rem haud spernendam rati, Sp. Papirio fratrisfilio consulis, ambigi de auspicio, renuntiaverunt.Invenis, ante doctrinam deos spernentem natus, reminquisitam, ne quid incompertum deferret ad consu-lem, detulit. Cui ille, Tu quidem macte virtute dili-gentiaque esto: ceterum qui auspicio adest, si quidfalsi nuntiat, in semet ipsum religionem recipit. Mihiquidem tripudium nuntiatum ; populo Romano exer-ciluique egregium auspicium est. Centurionibus dein-de imperavit, ut pullarios inter prima signa consti-tuerent. Promovent et Samnites signa ; insequituracies ornata arinataque, ut hostium quoque magnifi-cum spectaculum esset. Priusquam clamor tollere-tur, concurrereturque, emisso temere pilo ictus pulla-rius ante signa cecidit. Quod ubi consuli nuntiatumest, Dii in proelio sunt, inquit; halet poenam noxiumcaput. Ante consulem haec dicentem corvus voceclara occinuit: quo laetus augurio consul, affirmansnunquam humanis rebus magis praesentes interfuissedeos, signa canere, et clamorem tolli iussit.
XLI. Proelium commissum atrox, ceterum longedisparibus animis. Romanos ira, spes, ardor certa-minis, avidos hostium sanguinis in proelium rapit:Samnitium magnam partem necessitas ac religio in-vitos magis resistere, quam inferre pugnam, cogit.Nec sustinuissent primum clamorem atque impetumRomanorum, per aliquot iam annos vinci assueti, nipotentior alius metus insidens pectoribus a fuga re-tineret. Quippe in oculis erat omnis ille occulti pa-ratus sacri, et armati sacerdotes, et promiscua homi-num pecudumque strages, et respersae fando nefan-doque sanguine arae, et dira exsecratio, ac furialecarmen, detestandae familiae stirpique compositum.Ilis vinculis fugae obstricti stabant, civem magis,quam hostem, timentes. Instare Romanus a cornuutroque, a media acie, et caedere deorum hominum-
P 2