Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
225
Einzelbild herunterladen
 

I L i b. X. C A I>. 38. 39. [U. C. 459 . A. C. 293 .] 225

I consules, maxime depopulato Atinate agro, Carvilius| ad Cominium, Papirius ad Aquiloniam, ubi summa| rei Samnitium erat, pervenit. Ibi aliquamdiu nec^ cessatum ab armis est, neque naviter pugnatum: la-r cessendo quietos, resistentibus cedendo, comminan-doque magis, quam inferendo pugnam, dies absume-. batur. Quod quum inciperetur, remittereturque,omnium rerum etiam parvarum eventus profereba-tur in dies., Altera Romana castra viginti milliumspatio aberant: et absentis collegae consilia omnibusgerendis intererant rebus: intentiorque Carvilius,quo maiore discrimine res vertebatur, in Aquiloniam,quam ad Cominium, quod obsidebat, erat. L. Papi-rius, iam per omnia ad dimicandum satis paratus,nuntium ad collegam mittit; sibi inanimo esse, po-r siero die, si per auspicia liceret, confligere cum hoste.

Opus esse, et illum, quanta maxima vi posset, Vomi-' niirn oppugnare,ne quid laxamenti sit Samnitibus adsubsidia Aquiloniam mittenda. Diem ad proficiscen-dum nuntius habuit: nocte rediit, approbare colle-gam consulta referens. Papirius, nuntio misso, ex-templo concionem habuit; multa de universo generebelli, multa de praesenti hostium apparatu, vanamagis specie, quam efficaci ad eventum, disseruit.Non enim cristas vulnera facere; et per picta atqueaurata scuta transire Romanum pilum: et candoretunicarum fulgentem aciem, ubi res ferro geratur,cruentari. Auream olim atque argenteam Samnitium1 aciem a parente suo occidione occisam: spoliaque eahonestiora victori hosti, quam ipsis arma, fuisse. Da-tum hoc forsitan nomini familiaeque suae, ut adver-sus maximos conatus Samnitium opponerentur duces;spoliaque ea referrent, quae insignia publicis etiamlocis decorandis essent. Deos immortales adesse pro-pter toties petita foedera, toties rupta: tum, si quaconiectura mentis divinae sit, nulli unquam exercituiT. Liv. ToM. II. P