Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
224
Einzelbild herunterladen
 

22 4 T. LIVII [U. C. 45g. A. C. 2 9 3.]

1 irione animum posset; tum in loco circa omni con-tecto arae in medio, victimaeque circa caesae, et cir-cumstantcs centuriones strictis gladiis. Admoveba-tur altaribus miles, magis ut victima, quam ut sacriparticeps: adigebaturque iurciurando, quae visa au-ditaque in eo loco essent, non enuntiaturum. Deiniurarc cogebatur diro quodam carmine, in exsecra-tionem capitis familiaeque et stirpis composito, nisiisset in proelium, quo imperatores duxissent: etsiaut ipse ex acie fugisset, aut, si quem fugientem vidissct, non extemplo occidisset. Id primo quidamabnuentes iuraturos se, obtruncati circa altaria sunt:iacentes deindeinter stragem victimarum documentoceteris fuere, ne abnuerent. Primoribus Samnitiumea detestatione obstrictis, decem nominatis ab im-peratore edictum, ut vir virum legerent, donec sex-decim millium numerum confecissent. Ea legio lin-teata ab integumento consaepti, quo sacrata nobili-tas erat, appellata est. Ilis arma insignia data, etcristatae galeae, ut inter ceteros eminerent. Paulloplus viginti millium alius exercitus fuit, nec corpo-rum specie, nec gloria belli, nec apparatu linteataelegioni dispar. Hic hominum numerus, quod r6bo-ris erat, ad Aquiloniam consedit.

XXXIX. Consules profecti ab urbe: prior Sp.Carvilius, cui veteres legiones, quas M. Atilius, su-perioris anni consul, in agro Interamnati reliquerat,decretae erant. Cum iis in Samnium profectus, dumhostes, operati superstitionibus, concilia secretaagunt, Amiternum oppidum de Samnitibus vi cepit.Caesa ibi millia hominum duo ferme atque octingen-ti: capta quattuor millia ducenti septuaginta. Pa-pirius, novo exercitu (ita decretum erat) scripto, Du-roniam urbem expugnavit. Minus, quam collega, ce-pit hominum, pilus aliquanto occidit. Praeda opu-lenta utrobique est parta. Inde pervagati Samnium