Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
221
Einzelbild herunterladen
 

L i b. X. C a v. 36. 37. [U. C. 458. A. C. ag4.] 221

se nomen Romanum risum : adeo facile inclinata res,repulsique a castris hostes; mox etiam redacti adeum locum, in quo commissa pugna erat. Ibi, obia-cente sarcinarum cumulo, quas coniecerant in me-dium, haesere impediti: deinde, ne diriperentur res,orbem armatorum sarcinis circumdant. Tum verocos a fronte urgere pedites, ab tergo circumvectiequites. Ita in medio caesi captique. Captivorumnumerus fuit septem millium ac ducentorum, quiomnes nudi sub iugum missi: caesos retulere adquattuor millia octingentos. Ne Romanis quidemlacta victoria fuit: recensente consule biduo acce-ptam cladem, amissorum militum numerus relatusseptem millium ac ducentorum. Dum haec in Apu-lia gerebantur, altero exercitu Samnites Interamnam,coloniam Romanam, quae via Latina est, occupareconati, urbem non tenuerunt: agrosdepopulati quumpraedam aliam inde mixtam hominum atque pecu-dum, colonosque captos agerent, in victorem inci-dunt consulem, ab Luceria redeuntem: nec praedamsolum amittunt, sed ipsi longo atque impedito agmi-ne incompositi caeduntur. Consul, Interamnam edi-cto dominis ad res suas noscendas recipiendasquerevocatis, et exercitu ibi relicto , comitiorum causaRomam est profectus. Cui de triumpho agenti ne-gatus honos, ct oh amissa tot millia militum, et quodcaptivos sine pactione sub iugum misisset.

XXXVII. Consul alter Postumius, quia in Samni-tibus materia belli deerat, in Etruriam traductoexercitu, primum pervastaverat Volsiniensem agrum:dcin cum egressis ad tuendos fines haud procul moe-nibus ipsorum depugnat. Duo millia octingentiEtru-scorum caesi: ceteros propinquitas urbis tutata est.In Rusellanum agrum exercitus traductus. Ibi nonagri tantum vastati, sed oppidum etiam expugna-tum : capta amplius duo millia hominum, minus duo