Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
222
Einzelbild herunterladen
 

222 T. LIVII [C. C. 453.A.C. 2 g4.]

millia circa muros caesa. Pax tamen clarior maior-que, quam bellum in Etruria eo anno fuerat, part iest. Tres validissimae urbes, Etruriae capita, Vol-sinii, Perusia, Arretium, pacem petiere; et, vesti-mentis militum frumentoque pacti cum consule, utmitti'Romam oratores liceret, indutias in quadra-ginta annos impetraverunt. Multa praesens quin-gentum millium aeris in singulas civitates imposita.Ob liasce res gestas consul quum triumphum ab sc- ;natu, moris magis causa, quam spe impetrandi, petis- iset, videretque alios, quod tardius ab urbe exisset;alios, quod iniussu senatus ex Samnio in Etruriamtransisset, partim suos inimicos, partim collegaeamicos, ad solatium aequatae repulsae sibi quoquenegare triumphum: Non ita, inquit, Patres conscri-pti, vestrae maieslatis meminero, at me consulem esseobliviscar. Eodem iure imperii, quo bella gessi, bellisfeliciter gestis, Samnio atque Etruria subactis, victo-ria et pace parta, triumphabo. Ita senatum reliquit.Inde inter tribunos plebis contentio orta: pars inter-cessuros, ne novo exemplo triumpharet, aiebant;pars auxilio se adversus collegas triumphanti futu-ros. lactata res ad populum est: vocatusque eo con-sul, quum M. Horatium, L. Valerium consules, C.Marcium Rutilum nuper, patrem eius, qui tunc cen-sor esset, non ex auctoritate senatus, sed iussu po-puli triumphasse diceret; adiiciebat, se quoque latu-rum fuisse ad populum, ni sciret, mancipia nobilium ,tribunos plebis legem impedituros: voluntatem sibi acfavorem consentientis populi pro omnibus iussis esse,ac futura. Posteroque dic auxilio tribunorum ple-bis trium, adversus intercessionem septem tribuno-rum et consensum senatus, celebrante populo diem,triumphavit. Et huius anni parum constans memo-ria est. Postumium, auctor est Claudius, in Samnio 'captis aliquot urbibus, in Apulia fusum fugatumque,