Lm. X. Ca p. 28. 29. [U. C. 457 . A. C. 2 g5.] 211
ac cruorem, coelestium, inferorum iras: contacturumfunebribus diris signa, tela, arma hostium; locumqueeundem suae pestis et Gallorum (tc Samnitium forehaec exsecratus in se hostesque, qua confertissimamcernebat Gallorum aciem, concitat equum: inferens-que se ipse infestis telis est interfectus.
XXIX. Vix humanae inde opis videri pugna po-tuit. ltomani, duce amisso, quae res terrori aliasesse solet, sistere fugam, ac novam de integro velleinstaurare pugnam. Galli, et maxime globus cir-cumstans consulis corpus, velut alienata mente, va-na incassum iactare tela: torpere quidam, et nec pu-gnae meminisse, nec fugae. At cx parte altera pon-tifex Livius, cui lictores Decius tradiderat, iusscratque pro praetore esse, vociferari, Vicisse Romanos,defunctos consulis fato. Gallos Samnilesque Tellurismatris ac deorum Mattium esse. Rapere ad se ac vo-care Decium devotam secum aciem; furiarumque acformidinis plena omnia ad hostes esse. Superveniuntdeinde his restituentibus pugnam L. Cornelius Scipioet C. Marcius, cum subsidiis ex novissima acie ius.su<1. Fabii consulis ad praesidium collegae missi. Ibiauditur P. Decii eventus, ingens hortamen ad omniapro republica audenda. Itaque quum Galli structi»:ante se scutis conferti starent, nec facilis pede col-lato videretur pugna; iussu legatorum collecta humipila, quae strata inter duas acies iacebant, atque intestudinem hostium coniecta: quibus plerisquc inscuta, verutis in corpora ipsa fixis, sternitur cuneus;ita ut magna pars integris corporibus attoniti conci-derent. Haec in sinistro cornu Romanorum fortunavariaverat. Fabius in dextro primo (ut ante dictumest) cunctando extraxerat diem: deinde, postquamnec clamor hostium , nec impetus, nec tela missa,eandem vim habere visa; praefectis equitum iussisad latus Samnitium circumducere alas, ut signo dato
O 2