212
T. LIVII [0. C. 45 7 . A. C.a 9 5.] :
in transversos, quanto maximo possent impetu, in-currerent; sensim suos signa inferre iussit, et com-morere hostem. Postquam non resisti vidit, et hauddubiam lassitudinem esse; tum, collectis omnibus ,subsidiis, quae ad id tempus reservaverat, et legio-nes concitavit, et signum ad invadendos hostes equi-tibus dedit. Nec sustinuerunt Samnites impetum;praeterque aciem ipsam Gallorum, relictis in dimi-catione sociis, ad castra effuso cursu ferebantur.Galli, testudine facta, conferti stabant. Tum Fabius,audita morte collegae, Campanorum alam, quingen-tos fere equites, excedere acie iubet, et circumvectosab tergo Gallicam invadere aciem: tertiae deinde le-gionis subsequi principes, et, qua turbatum agmenhostium viderent impetu equitum, instare ac territoscaedere. Ipse aedem Iovi Victori spoliaque hostium fquum vovisset, ad castra Samnitium perrexit; quomultitudo omnis consternata agebatur. Sub ipsovallo, quia tantam multitudinem portae non recepe-re, tentata ab exclusis turba suorum pugna est. IbiGellius Egnatius imperator Samnitium cecidit. Com-pulsi deinde intra vallum Samnites, parvoque certa-mine capta castra, et Galli ab tergo circumventi.Caesa eo die hostium viginti quinque millia, octocapta. Nec incruenta victoria fuit: nam ex P. Deciiexercitu caesa septem millia; ex Fabii mille septin-genti. Fabius, dimissis ad quaerendum collegae cor-pus, spolia hostium coniecta in acervum Iovi Victori jcremavit. Consulis corpus eo dic, quia obrutum su-perstratis Gallorum cumulis erat, inveniri non po- ituit. Postero die inventum relatumque est cum mul- ;tis militum lacrimis. Intermissa inde omnium alia- jrum rerum cura, Fabius collegae funus omni honore :laudibusque meritis celebrat.
XXX. Et in Etruria per cosdern dies ab Cn. Fui- jvio propraetore res cx sententia gesta; et, praeter