108
T. LIVII [U. C. 436 . A.C. 296.] _
erat, Appio occurrere. Dicitur Appius in medio pu-gnae discrimine, ita ut inter prima signa manibusad coelum sublatis conspiceretur, ita precatus esse:Bellona, si liodie nobis victoriam duis, ast ego tem-plum tibi voveo. Haec precatus, velut instigantedea, et ipse collegae et exercitus virtutem aequavit.Duces imperatoria opera exsequuntur; et milites,ne ab altera parte prius victoria incipiat, annitun-tur. Ergo fundunt fugantque hostes, maiorem mo-lem haud facile sustinentes, quam cum qua manusconserere assueti fuerant: urgendo cedentes, inse-quendoque effusos compulere ad castra. Ibi, inter-venta Gellii cohortiumque Sabellarum, paullisperrecruduit pugna. Iis quoque mox fusis, iam a victo-ribus castra oppugnabantur: et, quum Volumniusipse portae signa inferret; Appius, Bellonam victri-cem identidem celebrans, accenderet militum ani-mos, per vallum, per fossas irruperunt. Castra captadireptaque : praeda ingens parta et militi concessaest. Septem millia ac trecenti hostium occisi, duomillia et centum viginti capti.
XX. Dum ambo consules omnisque Romana visin Etruscum bellum magis inclinat, in Samnio noviexercitus, exorti ad depopulandos imperii Romanifines, per Vescinos in Campaniam Ealernumqueagrum transcendunt, ingentcsque praedas faciunt.Volumnium, magnis itineribus in Samnium redeun-tem (iam enim Fabio Decioque prorogati imperiifinis adorat), fama de Samnitium exercitu popula-tionibusque Campani agri ad tuendos socios conver-tit. Ut in Calenum agrum venit, et ipse cernit re-centia cladis vestigia, et Caleni narrant, tantum iampraedae hostes trahere, ut vix explicare agmen pos-sint: itaque iam propalam duces loqui, extemploeundum in Samnium esse; ut, relicta ibi praeda, inexpeditionem redeant, nec tam oneratum agmen di-