Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
197
Einzelbild herunterladen
 

Lth. X. Cap. 18.19. [U.C. 456. A.C. 296 .] 197

causa superior, ne infacundus quidem adversus exi-miam eloquentiam collegae visus esset; cavillans-que Appius, sibi acceptum referre , diceret, debere,quod ex muto atque elingui facundum etiam consu-lem haberent; priore consulatu, primis utiqpe mensi-bus, hiscere eum nequisse, nunc iam populares oratio-nes serere : Quam mallem, inquit Volumnius, tu a mestrenue facere, quam ego abs te scite loqui didicis-sem. Postremo conditionem ferre, quae decretura sit,non orator, (neque enim id desiderare rempublicam)sed imperator uter sit melior. Etruriam et Samniumprovincias esse: utram mallet, eligeret. Suo exercituse vel in Etruria, vel in Samnio rem gesturum. Tummilitum clamor ortus, ut simul ambo bellum Etru-scum susciper-ent. Quo animadverso consensu, Vo-lumnius, Quoniam in collegae voluntate interpretan-da, inquit, erravi; non committam, ut, quid vos veli-tis, obscurum sit. Manere, an abire me velitis, cla-more significate. Tum vero tantus est clamor exor-tus, ut hostes e castris exciret: armis arreptis inaciem descendunt. Et Volumnius signa canere, acvexilla efferri e castris iussit. Appium addubitasseferunt, cernentem, seu pugnante, seu quieto se, forecollegae victoriam: deinde veritum, ne suae quoquelegiones Volumnium sequerentur, et ipsum flagitan-tibus suis signum dedisse. Ab neutra parte satiscommode instructi fuerunt. Nam et Samnitium duxGellius Egnatius pabulatum cum cohortibus paucisierat; suoque impetu magis milites, quam cuius-quam ductu aut imperio, pugnam capessebant: etllomani exercitus nec pariter ambo ducti, nec satistemporis ad instruendum fuit. Prius concurrit Volumnius, quam Appius ad hostem perveniret. Itaquefronte inaequali concursum est: et, velut forte qua-dam mutante assuctos inter se hostes, Etrusci Vo-lumnio, Samnites, parumper cunctati, quia dux ab-