196
T. LIVII [U. C. 456. A. C. 296 .J
compresserat. Decio depopulandos hostium agrosrelinquit: ipse cum suis copiis in Etruriam ad colle-gam pergit; quem advenientem laeti omnes aecepo-re. Appium ex conscientia sua credo animum habuis-se haud immerito iratum, si nihil scripserat: illibe-rali et ingrato animo, si eguerat ope, dissimulantem.Vix enim salute mutua reddita, quum obviam egres-sus esset, Salin' salvae, inquit, L. Volumni? ut sesein Samnio res habent ?f Quae te causa, ut provinciatua excederes, induxit? Volumnius in Samnio resprosperas esse ait, literis eius accitum venisse: quaesi falsae fuerint, nec usus sui sil in Etruria, extemploconversis sigtiis abiturum. Tu vero abeas, inquit, ne-que te quisquam moratur: etenim minime consenta-neum est, quum bello tuo forsitan vix sufficias, hic tead opem ferendam aliis gloriari venisse. Bene Her-cules verteret, dicere Volumnius: malle frustra ope-ram insumptam, quam quicquam incidisse,cur non sa-tis esset Etruriae unus cotisularis exercitus.
XIX. Digredientes iam consules legati tribuniqueex Appiano exercitu circumsistunt: pars imperato-rem suum orare, ne collegae auxilium, quod accien-dum ultro fuerit, sua sponte oblatum sperneretur:plures abeunti Volumnio obsistere atque obtestari,ne pravo cum collega certamine rempublicam prodat.Si qua clades incidisset, desertori magis, quam deser-to, noxiae fore. Eo rem adductam, ut omne rei beneaut secus gestae in Etruria decus dedecusque adL.Volumnium sit delegatum. Neminem quaesiturum,quae verba Appii, sed quae fortuna exercitus fuerit.Dimitti ab Appio eum, sed a republica et ab exercituretineri; experiretur modo voluntatem militum. Haecmonendo ohtestandoque, prope restitantes consulesin concionem pertraxerunt. Ibi orationes longioreshabitae in eandem ferine sententiam, in quam interpaucos certatum verbis luerat. Et quum Volumnius,