Lib.X. Cap. 14 . 15 . [TJ.C.455.A.C.297.] 191
adiutam rempublicam meminerint, illo die annitan-tur, ut ordinis eius gloriam invictam praestent. Pe-ditum certamine immobilem hostem restare; omnemreliquam spem in impetu esse equitum. Et ipsos 110-liiinatim iuvenes, pari comitate utrumque, nunc lau-dibus, nunc promissis onerat. Ceterum, quando neea quoque tentata vis proficeret, consilio grassan-dum, si nihil vires iuvarent, ratus, Scipionem lega-tum hastatos primae legionis subtrahere ex acie, etad montes proximos, quam posset occultissime, cir-cumducere iubet: inde ascensu abdito a conspectuerigere in montes agmen, aversoque hosti ab tergorepente se ostendere. Equites, ducibus tribunis, haudmulto plus hostibus, quam suis, ex improviso antesigna evecti, praebuerunt tumultus. Adversus inci-tatas turmas stetit immota Samnitium acies, necparte ulla pelli aut perrumpi potuit. Et, postquamirritum inceptum erat, recepti post signa proelio ex-cesserunt. Crevit ex eo hostium animus; nec susti-nere frons prima tam longum certamen increscen-temque fiducia sui vim potuisset, ni secunda aciesiussu consulis in primum successisset. Ibi integraevires sistunt invehentem se iam Samnitem: et tem-pore improvisa ex montibus signa clamorque subla-tus non vero tantum metu terruere Samnitium ani-mos. Nam et Fabius Decium collegam appropin-quare exclamavit, et pro se quisque miles, adesse al-terum consulem, adesse legiones, gaudio alacres fre-munt; errorque utilis Romanis oblatus fugae formi-dinisque Samnites implevit, maxime territos, ne abaltero exercitu integro intactoque fessi opprimeren-tur: et, quia passim in fugam dissipati sunt, minorcaedes, quam pro tanta victoria, fuit. Tria millia etquadringenti caesi: capti octingenti ferme et trigin-ta : signa militaria capta tria et viginti.
XV. Samnitibus Apuli se ante proelium coniun-