190 T. LIVII [U. C. 455. A. C. 297 .]
consules dixere. Eo anno pleris que dies dicta ab ae-dilibus, quia plus, quam quod lege finitum erat, agripossiderent. Nec quisquam ferme est purgatus: vin-culumque ingens immodicae cupiditatis iniectumest.
XIV. Consules nori, Q. Fabius Maximus quartumet P. Decius Mus tertium, quum inter se agitarent,uti alter Samnites hostes, alter Etruscos deligeret,quantaeque in hancautin illam provinciam copiae sa-tis, et uter ad utrum bellum dux idoneus magis esset;ab Sutrio et Nepete.et Faleriis legati, auctores, con-cilia Etruriae populorum de petenda pace haberi, to-tam belli molem- in Samnium averterunt. Profecticonsules, quo expeditiores commeatus essent, et in-certior hostis, qua venturum bellum foret, Fabiusper Soranum, Decius per Sidicinum agrum, in Sa-mnium legiones ducunt. Ubi in hostium fines ven-tum est, uterque populabundus effuso agmine ince-dit. Explorant tamen latius, quam populantur. Igi-tur non fefellere ad Tifernum hostes in occulta valleinstructi, quam ingressosRomanos superiore ex locoadoriri parabant. Fabius, impedimentis in locum tu-tum remotis, praesidioque modico imposito, praemo-nitis militibus adesse certamen, quadrato agmine adpraedictas hostium latebras succedit. Samnites, de-sperato improviso tumultu, quando in apertum semeldiscrimen evasura esset res, et ipsi acie iusta malue-runt concurrere. Itaque ct in aequum descendunt, acfortunae se, maiore animo, quam spe, committunt.Ceterum, sive quia ex omnium Samnitium populis,quodcunque roboris fuerat, contraxerant, seu quiadiscrimen summae rerum augebat animos, aliquan-tum aperta quoque pugna praebuerunt terroris. Fa-bius, ubi nulla ex parte hostem loco moveri vidit, M.Fulvium et M. Valerium, tribunos militum, cum qui-bus ad primam aciem procurrerat, ire ad equites iu-bet, et adhortari, ut, si quando unquam equestri ope