Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
192
Einzelbild herunterladen
 

192

T. LIVII [U. C. 456. A. C. 296 .]

xissent, ni 1*.Decius consul iis ad Maleventum castraobiecisset, extractos deinde ad certamen, fudisset.Ibi quoque plus fugae fuit, quam caedis. Duo milliaApulorum caesa: spretoque eo hoste, Decius in Sa-mnium legiones duxit. Ibi duo consulares exercitus,diversis vagati partibus, omnia spatio quinque men-sium evastarunt. Quadraginta et quinque loca inSamnio fuere , in quibus Decii castra fuerunt: ulto-rius consulis sex ct octoginta. Neo valli tantum acfossarum vestigia relicta, sed multo illis insignioramonumenta vastitatis circa regionumque depopula-tarum. Fabius etiam urbem Cimetram cepit. Ibicapta armatorum duo millia quadringenti: caesi fer-me pugnantes ad quadringentos triginta. Inde, co-mitiorum causa Itoniam profectus, maturavit eamrem agere. Quum primo vocatae Q. Fabium consu-lem dicerent omnes centuriae, Ap. Claudius consula-ris candidatus, vir acer et ambitiosus, non sui magishonoris causa, quam ut patricii recuperarent duoconsularia loca, quum suis, tum totius nobilitatis vi-ribus, incubuit, ut se cum Q. Fabio consulem dice-rent. Fabius primo, de se eadem fere, quae prioreanno, dicendo, abnuere. Circumstare sellam omnisnobilitas; orare, ut ex ebeno plebeio consulatum ex-traheret, maiestatemque pristinam tum honori, tumpatriciis gentibus redderet. Fbabius , silentio facto,media oratione studia hominum sedavit. Facturumenim se fuisse dixit, ut duorum patriciorum nominareciperet, si alium, quam se, consulem fleri videret:nunc se sui rationem comitiis, quum contra leges fu-turum sit, pessimo exemplo non habiturum. Ita L.Volumnius de plebe cum Ap. Claudio consul est fa-ctus ; priore item consulatu inter se comparati. No-bilitas obiectare Fabio, fugisse eum Ap. Claudiumcollegam, eloquentia civilibusquc artibus haud dubiepraestantem.