Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
189
Einzelbild herunterladen
 

! Lib. X. Cap. 12.13. |X T . C.454. A. C. 298 .] 180

| _- --

cipes Etruscorum, quod non Gallos quacunque con-ditione traxerint ad bellum: increpari magistratusSamnitium, quod exercitum, in Lucanum hostemcomparatum, obiecerint Romanis: itaque suis socio-r rumque viribus consurgere hostes ad bellum, et haudquaquam pari defungendum esse certamine. Hicterror, quum illustres viri consulatum peterent,omnes in Q. Fabium Maximum, primo non petentem,deinde, ut inclinata studia vidit, etiam recusantemconvertit. Quid se iam senem, ac perfunctum labori-bus laborumque praemiis, sollicitarent ? Nec corporis,nec animi vigorem remanere eundem: et fortunamipsam vereri, ne cui deorum nimia iam in se, et con-stantior, quam velint humanae res, videatur. Et segloriae seniorum succrevisse, et ad suam gloriam consurgentes alios laetum aspicere. Nec honores magnos! fortissimis virisRomae, nec honoribus deesse fortesvi-ros. Acuebat hac moderatione tam iusta studia;quae verecundia legum restinguenda ratus, legemrecitari iussit, qua intra decem annos eundem consulem refici non liceret. Vix prae strepitu audita lex! est: tribunique plebis, nihil id impedimenti futurum,aiebant: se ad populum laturos, uti legibus solveretur.Et ille quidem in recusando perstabat, quid ergo at-tineret leges ferri, rogitans, quibus per eosdem, quiI tulissent, fraus fieret? Iam regi leges, non regere. Po-pulus nihilo minus suffragia inibat: et, ut quaequeintro vocata erat centuria, consulem haud dubie Fat bium dicebat. Tum demum consensu civitatis victus,Dii approbent, inquit, quod agitis, acturique estis,Quirites. Ceterum, quoniam in me, quod vos vultis,facturi estis, in collega sit meae apud vos gratiae lo-cus. P. Decium, expertum mihi concordi collegio vi-rum, dignum vobis, dignum parente suo, quaeso, me-. eum consulem faciatis. Iusta suffragatio visa: omnes,quae supererant, centuriae Q. Fabium, P. Decium