Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
188
Einzelbild herunterladen
 

188

T. LIVII [U. C. 45 i. A. C. 298.]

tendas ab Samnitibus, censent. Benigne responsumLucanis, ictumque foedus. Fetiales missi, qui Samni-tem decedere agro sociorum, ac deducere exercitumfinibus Lucanis iuberent. Quibus obviam missi abSamnitibus, qui denuntiarent, Si quod adissent in Sa-mnio concilium, haud inviolatos abituros. Haec post-quam audita sunt Romae, bellum Samnitibus et Pa-tres censuerunt, et populus iussit. Consules inter seprovincias partiti sunt. Scipioni Etruria, Fulvio Sa-mnites obvenerunt; diversique, ad suum quisquebel-lum, proficiscuntur. Scipioni, segne bellum et simileprioris anni militiae exspectanti, hostes ad Volater-ras instructo agmine occurrerunt. Pugnatum maioreparte diei, magna utrimque caede. Nox incertis, quadata victoria esset, intervenit: lux insequens victo-rem victumque ostendit. Nam Etrusci silentio no-ctis castra reliquerunt. Romanus, egressus in aciem,ubi profectione hostium concessam victoriam videt,progressus ad castra, vacuis cum plurima praeda(nam et stativa, et trepide deserta fuerant) potitur.Inde in F'aliscum agrum copiis reductis, quum impe-dimenta F'aleriis cum modico praesidio reliquisset,expedito agmine ad depopulandos hostium fines ince-dit. Omnia ferro ignique vastantur; praedae undi-que actae: nec solum modo vastum hosti relictum,sed castellis etiam vicisque illatus ignis: urbibus op-pugnandis temperatum, in quas timor Etruscos com-pulerat. Cn. Fulvii consulis clara pugna in Samnioad Bovianum haudquaquam ambiguae victoriae fuit.Bovianum inde aggressus, nec ita multo post Aufide-nam, vi cepit.

XIII. Eodem anno Carseolos colonia in agrumAequicolorum deducta. Fulvius consul de Samniti-bus triumphavit. Quum comitia consularia instarent,fama exorta, Etruscos Samnitesque ingentes conscri-bere exercitus; palam omnibus conciliis vexari priu-