Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
187
Einzelbild herunterladen
 

Lib.X. Cap. 11.12. [U. C.454.A. C. ag8.] 187

compressit Etruscos, adeo ut nemo extra munimentaegredi auderet, timorque ipsorum obsidioni similisesset. Neque illos novus consul vastandis agris uren-disque tectis, quum passim non villae solum, sed fre-quentes quoque vici, incendiis fumarent, elicere adcertamen potuit. Quum hoc segnius bellum opinio-ne esset, alterius belli, quod multis invicem cladibushaud immerito terribile erat, fama Picentium, novo-rum sociorum, indicio exorta est: Samnites arma etrebellionem spectare, seque ab iis sollicitatos esse. Pi-centibus gratiae actae, et magna pars curae Patribusab Etruria in Samnites versa est. Caritas etiam an-nonae sollicitam civitatem habuit: ventumque adinopiae ultimum foret, ut scripsere, quibus aedilemfuisse eo anno Fabium Maximum placet, ni eius virii cura, qualis in bellicis rebus multis tempestatibusfuerat, talis domi tum in annonae dispensatione,praeparando ac convehendo frumento, fuisset. Eoanno (nec traditur causa) interregnum initum. In-terreges fuere Ap. Claudius, dein P. Sulpicius. Isj comitia consularia habuit: creavit E. Cornelium Sci-i pionem, Cn. Fulvium consules. Principio huius annioratores Lucanorum ad novos consules venerunt,questum, quia conditionibus pellicere se nequiverint adsocietatem armorum, Samnites infesto exercituingres-sos fines suos vastare, belloque ad bellum cogere. Lu-cano populo satis superque erratum quondam; nunc, ita obstinatos animos esse, ut omnia ferre ac pali to-lerabilius ducant, quam ut unquam postea nomen Ro-manum violent. Orare Patres, ut et Lucanos in fidemaccipiant, et vim atque iniuriam ab se Samnitium arceant. Se, quamquam, bello cum Samnitibus suscepto,necessaria iam facta adversus Romanos fides sit, ta-men obsides dare paratos esse.

' XII. Brevis consultatio senatus fuit. Ad unumomnes iungendum foedus cum Lucanis, resque repe-