Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
184
Einzelbild herunterladen
 

184

T. HV11 [U. C.452. A. C. ooo.J

prosperum plebeium ac patricium fuit, porroque erit.En unquam fando audistis, patricios primo esse fa-ctos, non de coelo demissos, sed qui patrem ciere pos-sent, id est, nihil ultra quam ingenuos? Consulem iampatrem ciere possum ; avumque iam poterit filius meus.A ihil est aliud in re, Quirites, nisi ut omnia negataadipiscamur. Certamen tantum putridi petunt, neccurant, quem eventum certaminum habeant. Egohanc legem, quod bonum, faustum, felixque sit vobisac reipublicae, uti rogas, iubendam censeo.

IX. Vocare tribus extemplo populus iubebat, ap-parebatque accipi legem: ille tamen (lies est interces-sione sublatus. Postero die, deterritis tribunis, in-genti consensu accepta est. Pontifices creantur sua-sor legis P. Decius Mus, P. Sempronius Sophus, C.Marcius llutilus, M. Livius Denter. Quinque augu-res itom de plebe, C. Gcnucius, P. Aelius Paetus, M.Minucius Fessus, C. Marcius, T. Publilius. Ita octopontificum, noram augurum numerus factus. Eodemanno M. Valerius consul de provocatione legem tulit,diligentius sanctam. Tertio ea tum post reges ex-actos lata est, sempor a familia eadem. Causam re-novandae saepius haud aliam fuisse rcor, quam quodplus paucorum opes, quam libertas plebis, poterant.Porcia tamen lex sola pro tergo civium lata videtur:quod gravi poena, si quis verberasset necassetve ci-vem liomanuin, sanxit. Valeria lex, quum eum, quiprovocasset, virgis caedi, sccurique necari vetuisset,si quis adversus ea fecisset, nihil ultra, quam impro-be factum, adiecit. Id (qui tum pudor hominum erat)visum, credo, vinculum satis validum legis: nunc vixserio ita minetur quisquam. Bellum ab eodem con-sule haudquaquam memorabile adversus rebellantesAequos, quum praeter animos feroces nihil ex anti-qua fortuna haberent, gestum est. Alter consul Ap-puleius in Umbria Nequinum oppidum circumsedit,