Lib. X. Cap. 7. 8. [U.C. 45 2 . A.C.3oo.] 183
ratum aut pontificatum adieceritis, non sustinebuntlegentium oculi? Equidem (pace dixerim deum) eosnos iam populi Romani beneficio esse spero, qui sacer-dotiis non minus reddamus dignatione nostra honoris,quam acceperimus; et deorum magis, quam nostracausa expetamus, ut, quosprivalim colimus, publicecolamus.
VIII. Quid autem ego sic adhuc egi, tanquam in-tegra sit causa patriciorum de sacerdotiis, et noti iamin possessione unius amplissimi simus sacerdotii? De-cemviros sacris faciundis, carminum Sibyllae ac fato-rum populi huius interpretes, antistites eosdem Apol-linaris sacri caerimoniarumque aliarum, plebeios vi-demus. Nec tum patriciis ulla iniuria facta est, quumduumviris sacris faciundis adieclus est propter plebc-ios numerus ; et nunc tribunus, vir fortis ac strenuus,quinque augurum loca, quattuor pontificum adiecit,in quae plebeii nominentur; non ut vos, Appi, vestroloco pellant, sed ut adiuvenl vos homines plebeii divi-nis quoque rebus procurandis, sicut in celeris humanispro parte virili adiuvant. Noli erubescere, Appi, col-legam in sacerdotio habere, quem in censura, quem inconsulatu collegam habere potuisti; cuius tam dicta-toris magister equitum, quam magistri equitum dicta-tor esse poles. Sabinum advenam, principem nobili-tatis vestrae, seu Altum Clausum, seu Ap. Claudiummavultis, illi antiqui patricii in suum numerum acce-perunt. Ne fastidieris nos in sacerdotum numerumaccipere. Multa nobiscum decora afferimus; imoomnia eadem, quae vos superbos fecerunt. L. Sextiusprimus de plebe consul est factus. C. TAcinius Stoloprimus magister equitum, V. Marcius Rutilus primuset dictator et censor, Q. Publilius Philo primus prae-tor. Semper ista audita sunt eadem, penes vos auspi-cia esse, vos solos gentem habere, vos solos iustum im-perium et auspicium domi militiaeque. Aeque adhuc