178
T. LIVII [U.C.45i. A.C.ooi.]
rem haud abnuerim. Profectus dictator cum exer-citu proelio uno Marsos fundit. Compulsis deindein urbes munitas, Milioniam, Plestinam, Fresiliam,intra dies paucos cepit: et parte agri multatis Mar-sis foedus restituit. Tum in Etruscos versum bel- tlum: et, quum dictator auspiciorum repetendorumcausa profectus Romani esset, magister equitum, pa-bulatum egressus, ex insidiis circumvenitur; signis-que aliquot amissis, foeda militum caede ac fuga incastra est compulsus. Q,ui terror non eo tantum aFabio abhorret, quod si qua alia arte cognomensuum aequavit, tum maxime bellicis laudibus: sed «etiam, quod, memor Papirianae saevitiae, nunquam,ut dictatoris iniussu dimicaret, adduci potuisset.
IV. Nuntiata ea clades Romam maiorem, quam ires erat, terrorem excivit. Nam, ut exercitu deleto, ^ita iustitium indictum ; custodiae in portis, vigiliae jvicatini exactae; arma, tela in muros congesta. 'Omnibus iunioribus sacramento adactis, dictator, adexercitum missus, omnia spe tranquilliora et compo- ijsita magistri equitum cura, castra in tutiorem locum ijredacta, cohortes, quae signa amiserant, extra val-lum sine tentoriis destitutas invenit; exercitum avi- idum pugnae, quo maturius ignominia aboleretur.Itaque confestim castra inde in agrum Rusellanum ,promovit. Eo et hostes secuti: et quanquam ex benegesta re summam et in aperto certamine virium ;spem habebant; tamen insidiis quoque, quas felici- :ter experti erant, hostem tentant. Tecta semiruta vvici, per vastationem agrorum deusti, haud procul ;castris Romanorum aberant. Ibi abditis armatis,pecus in conspectu praesidii Romani, cui praeerat ,Cn. Fulvius legatus, propulsum. Ad quam illece- jbram quum moveretur nemo ab Romana statione, !pastorum unus, progressus sub ipsas munitiones, in >clamat alios, cunctanter ab ruinis vici pecus propel- t