Lin.X. Cap.4.5. [U. C. 45 i. A. C. 5oi.] 179
lentes, quid cessarent, quum per media castra Roma-na luto agere possent? I-Iaee quum legato Caeritesquidam interpretarentur, et per omnes manipulosmilitum indignatio ingens esset, nec tamen iniussumovere auderent; iubet peritos linguae attendereanimum, pastorum sermo agresti, an urbano, propioresset. Quum referrent, sonum linguae, et corporumhabitum, et nitorem, cultiora, quam pastoralia, esse;ite igitur, dicite, inquit, detegant nequicquam condi-tas insidias: omnia scire Romanum; nec magis iamdolo capi, quam armis vinci, posse. Haec ubi auditasunt, et ad eos, qui consederant in insidiis, perlata,consurrectum repente ex latebris est, et in patentemad conspectum undique campum prolata signa. Visalegato maior acies, quam quae ab suo praesidio sus-tineri posset. Itaque propere ad dictatorem auxiliaaccitum mittit; intereaipseimpetus hostium sustinet.
V. Nuntio allato, dictator signa ferri, ac sequiarmatos iubet: sed celeriora prope omnia imperioerant. Rapta extemplo signa armaque; et vix abimpetu et cursu tenebantur : quum ira ab accepta nu-per clade stimulabat, tum concitatior accidens cla-mor ab increscente certamine. Urgent itaque aliialios, hortanturque signiferos, ut ocius eant. Quomagis festinantes videt dictator, eo impensius reten-tat agmen, ac sensim incedere iubet. Etrusci contra,principio exciti pugnae, omnibus copiis aderant. Etsuper alios alii nuntiant dictatori, omnes legionesEtruscorum capessisse pugnam; nec iam ab suis re-sisti posse: et ipse cernit ex superiore loco, in quan-to discrimine praesidium esset. Ceterum, satis fre-tus, esse etiam nunc tolerando certamini legatum,nec se procul abesse periculi vindicem, quam maxi-me vult fatigari hostem, ut integris adoriatur viri-bus fessos. Quanquam lente procedunt, iam tamenad impetum capiendum, equiti utique, modicum erat
M 2