Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
167
Einzelbild herunterladen
 

L i is. IX. Cap. 42. 43. [U. C. 447 . A. C. 3o5.] 167

tatein pcrse gratam comitate adiuvabat: militemqueiis artibus fecerat et periculi et laboris avidum. Q.Fabius proconsul ad urbem Allifas cum Samnitiumexercitu signis collatis confligit. Minime ambiguares fuit. Fusi hostes, atque in castra compulsi. Neccastra forent retenta, ni exiguum superfuisset diei,ante noctem tamen sunt circumsessa, et nocte custodita, ne quis elabi posset. Postero die, vixdum lucecerta, deditio fieri coepta: et pacti, qui Samnitiumforent, ut cum singulis vestimentis emitterentur. Hiomnes sub iugum missi. Sociis Samnitium nihil cau-tum: ad septem millia sub corona veniere. Qui secivem Hernicum dixerat, seorsum in custodia habi-tus. Eos omnes Fabius Itoniam ad senatum misit:et, quum quaesitum esset, delectu, an voluntarii proSamnitibus adversus Romanos bellassent, per Lati-nos populos custodiendi dantur: iussique eam inte-gram rem novi consules, P. Cornelius Arvina, Q. Mar-cius Tremulus, (ii enim iam creati erant) ad senatumreferre. Id aegre passi Hernici: concilium populo-rum omnium habentibus Anagninis in circo, quemMaritimum vocant, praeter Alatrinatcm, Ferentina-temqtie, et Verulanum, omnes Hernici nominis popu-lo Romano bellum indixerunt.

XLI1I. In Samnio quoque, quia decesserat indeFabius, novi motus exorti. Calatia et Sora, praesi-diaque, quae in iis Romana erant, expugnata: et incaptivorum corpora militum foede saevitum. Itaqueeo P. Cornelius cum exercitu missus. Marcio novihostes (iam enim Anagninis Hernicisque aliis bellumiussum erat) decernuntur. Primo ita omnia oppor-tuna loca hostes inter consulum castra intercepe-runt, ut pervadere expeditus nuntius non posset, etper aliquot dies incerti rerum omnium, suspensiquede statu alterius, uterque consul ageret, Romamqueis metus manaret; adeo ut omnes iuniores sacra-