108
T. LIVII [U. C.4i 7 .A.C.5o5. ]
mento adigerentur, atque ad subita rerum duo iustiscriberentur exercitus. Ceterum Hernicum bellumnequaquam pro praesenti terrore ac vetusta gentisgloria fuit. Nihil usquam dictu dignum ausi, triniscastris intra paucos dies exuti, triginta dierum indu-tias, ita ut ad senatum Itoniam legatos mitterent,pacti sunt bimestri stipendio frumentoque, et singu-lis in militem tunicis. Ab senatu ad Marcium reiecti,cui senatusconsulto permissum de Hernicis erat: is-que eam gentem in deditionem accepit: Et in Samnioalter consul superior viribus, locis impeditior erat.Omnia itinera obsaepserant bostes, saltusque per-vios ceperant, ne qua subvelli commeatus possent:neque eos, quum quotidie signa in aciem consul pro-ferret, eligere ad certamen poterat: satisque appare-bat, neque Samnitem certamen praesens, nec Roma-num dilationem belli laturum. AdventusMarcii, qui,Hernicis subactis, maturavit collegae venire auxilio,moram certaminis hosti exemit. Nam, ut qui ne al-teri quidem exercitui se ad certamen credidissentpares, coniungi utique passi duos consulares exerci-tus nihil crederent superesse spei, advenientem in-composito agmine Marcium aggrediuntur. Raptimcollatae sarcinae in medium; et, prout tempus patie-batur, instructa acies. Clamor primum in stativaperlatus, dein conspectus procul pulvis, tumultumapud alterum consulem in castris fecit. Isque, con-festim arma capere iussis, raptimque eductis in aciemmilitibus, transversam hostium aciem, atque alio cer-tamine occupatam, invadit; clamitans, summumfla-gilium fore, si alterum exercitum uiriusque victoriaecompotem sinerent fleri, nec ad se sui belli vindica-rent decus. Qua impetum dederat, perrumpit; aciem-que per mediam in castra hostium tendit, et vacuadefensoribus capit atque incendit. Quae ubi flagran-tia Marcianus miles conspexit, et hostes respexere,