1GG
T. LIVII [U. C. 446. A. C. 5o6.] _
natura tempusque p.itieliatur, ita instruxit: cohortatusque praedicatione vera qua in Tuscis, qua in Sa-mnio partorum decorum, exiguam appendicem Etru-sci belli conficere iubet: et vocis impiae poenas ex-petere, qua se urbem Romanam oppugnaturos minatisunt. Ilaec tanta sunt alacritate militum audita, utclamor, sua sponte ortus, loquentem interpellaveritducem. Ante imperium deinde concentu tubarumac cornuum cursu effuso in hostem feruntur. Nontanquam in viros aut armatos incurrunt: (mirabiliadictu!) signa primo eripi coepta signiferis; deindeipsi signiferi trahi ad consulem, armatique militesex acie in aciem transferri: et, sicubi est certamen,scutis magis, quam gladiis, geritur res. Umbonibusincussaque ala sternuntur hostes. Plus capitur ho-minum, quam caeditur: atque una vox ponere armaiuhentium per totam fertur aciem. Itaque interipsum certamen facta deditio est a primis auctoribusbelli. Postero insequentibusque diebus et ceteri Um-brorum populi deduntur. Ocriculani sponsione inamicitiam accepti.
XL11. Fabius^ alienae sortis victor belli, in suamprovinciam exercitum reduxit. Itaque ei, ob res tamfeliciter gestas, sicut priore anno populus continua-verat consulatum, ita senatus in insequentem an-num, quo Ap. Claudius, L. Volumnius consules fue-runt, prorogavit, maxime Appio adversante, impe-rium. Appium censorem petisse consulatum, comi-tiaque eius ab L. Furio tribuno plebis interpellata,donec se censura abdicavit, in quibusdam annalibusinvenio. Creatus consul, quum collegae novum bel-lum, Sallentini hostes decernerentur, Romae mansit,ut urbanis artibus opes augeret, quando belli decuspenes alios esset. Volumnium provinciae haud poe-nituit. Multa secunda proelia fecit: aliquot urbeshostium vi cepit. Praedae erat largitor, et benigni-