Lin. IX. Cap. 4 0, 41. [U. C. 445. A. C. 5oy.] 105
subegerat frumentum exercitui praebere, atque in-dutias in quadraginta annos petere. Volsiniensiumcastella aliquot vi cepit: quaedam ex iis diruit, nereceptaculo hostibus essent : circumferendoque pas-sim bello, tantum terrorem sui fecit, ut nomen omneEtruscum foedus ab consule peteret. Ac de eo qui-dem nihil impetratum: indutiae annuae datae. Sti-pendium exercitui Romano ab hoste in eum annumpensum, et binae tunicae in militem, exactae. Eamerces indutiarum fuit. Tranquillas res iam Etru-scis turbavit repentina defectio Umbrorum, gentisintegrae a cladibus belli, nisi quod transitum exerci-tus ager senserat. Ii, concitata omni iuventute sua,et magna parte Etruscorum ad rebellionem compul-sa, tantum exercitum fecerant, ut, relicto post se inEtruria Decio, ad oppugnandam inde Romam ituros,magnifice de se, ac contemptim de Romanis loquen-tes, iactarent. Quod inceptum eorum ubi ad Deciumconsulem perlatum est, ad urbem ex Etruria magnisitineribus pergit, et in agro Pupiniensi ad famam in-tentus hostium consedit. Nec Romae spernebaturUmbrorum bellum: et ipsae minae metum fecerantexpertis Gallica clade, quam intutam urbem incole-rent. Itaque legati ad Fabium consulem missi sunt,ut, si quid laxamenti a bello Samnitium esset, in Um-briam propere exercitum duceret. Dicto paruit con-sul, magnisque itineribus ad Mevaniam, ubi tum co-piae Umbrorum erant, perrexit. Repens adventusconsulis, quem procul Umbria in Samnio bello aliooecupatum crediderant, ita exterruit Umbros, ut aliirecedendum ad urbes munitas, quidum omittendumbellum censerent. Plaga una (Materinam ipsi appel-lant) nonf continuit modo ceteros in armis, sed confe-stim ad certamen egit. Castra vallantem Fabiumadorti sunt. Quos ubi effusos ruere in munimentaconsul vidit, revocatos milites ab opere, prout loci