Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
164
Einzelbild herunterladen
 

104

T. LIVII [U. C. 445. A. C. 307 .]

ignis. Dictator ex senatusconsulto triumphavit:cuius triumpho longe maximam speciem captiva ar-ma praebuere. Tantum magnificentiae visum in iis,ut aurata scuta dominis argentariarum ad forum or-nandum dividerentur. Inde natum initium diciturfori ornandi ab aedilibus, quum tensae ducerentur.

Et Romani quidem ad honorem deum insignibus ar-mis hostium usi sunt: Campani, ab superbia et odioSamnitium, gladiatores (quod spectaculum inter epu-las erat) eo ornatu armarunt, Samnitiumque nominecompellarunt. Eodem anno cum reliquis Etrusco-rum ad Perusiam, quae et ipsa indutiarum fidem ru-perat, Fabius consul nec dubia nec difficili victoriadimicat. Ipsum oppidum (nam ad moenia victor ac-cessit) cepisset, ni legati dedentes urbem exissent.Praesidio Perusiae imposito, legationibus Etruriae ;amicitiam petentibus prae se Romam ad senatummissis, consul, praestantiore etiam, quam dictator,victoria triumphans, urbem est invectus. Quin etiamdevictorum Samnitium decus magna ex parte ad le-gatos, P. Decium et M. Valerium, est versum: quospopulus proximis comitiis ingenti consensu consu-lem alterum, alterum praetorem declaravit.

XLI. Fabio o'o egregie perdomitam Etruriamcontinuatur consulatus; Decius collega datur. Vale-rius praetor quartum creatus. Consules partiti pro-vincias: Etruria Decio, Samnium Fabio evenit. Isprofectus ad Nuceriam Alfaternam, tum pacem pe-tentes, quod uti ea, quum daretur, noluissent, asper- jnatus, oppugnando ad deditionem subegit. Cum Sa-mnitibus acie dimicatum. Haud magno certaminehostes victi: neque eius pugnae memoria tradita fo-ret, ni Marsi eo primum proelio cum Romanis bel-lassent. .Secuti Marsorum defectionem Peligni ean- ;dem fortunam habuerunt. Decio quoque alteri con-suli secunda belli fortuna erat. Tarquiniensem metu