Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
161
Einzelbild herunterladen
 

Lib. IX. Gap. 38. 39. [U. C. 444. A. C. 5o8.] 1G1

in quo tum summa rei bellicae ponebatur, dubiumcuiquam erat: sed nec in Samnium nuntium perferri,omnibus infestis, tuto posse; neo vivere Marciumconsulem satis fidebant. Alter consul Fabius infe-| stus privatim Papirio erat: quae ne ira obstaret bo-no publico, legatos ex consularium numero mitten-dos ad cum senatus censuit: qui'sua quoque eum,non publica solum, auctoritate moverent, ut memo-riam simultatium patriae remitteret. Profecti legatiad Fabium quum senatusconsultum tradidissent, ad-, iecissentque orationem convenientem mandatis, con-sul, demissis in terram .oculis, tacitus ab incertis,i quidnam acturus esset, legatis recessit. Nocte dein-! de silentio, ut mos est, L. Papirium dictatorem di-xit : cui quum ob animum egregie victum legati gra-tias agerent, obstinatum silentium obtinuit, ac sineresponso ac mentione facti sui legatos dimisit, utappareret, insignem dolorem ingenti comprimi ani-mo. Papirius C. lunium Bubulcum magistrum equi-tum dixit: atque ei, legem curiatam de imperio fe-renti, triste omen diem diffidit, quod Faucia curiafuit principium, duabus insignis cladibus, captae ur-bis, et Caudinae pacis: quod utroque anno eademcuria fuerat principium. Alacer Picinius tertia etiamclade, quae ad Cremeram accepta est, abominandamsam curiam facit.

XXXIX. Dictator postero die, auspiciis repetitis,pertulit legem; et, profectus cum legionibus, ad ter-rorem traducti silvam Ciminiam exercitus nuperscriptis, ad Longulam pervenit; acceptisque a Marcio consule veteribus militibus, in aciem copias edu-xit: nec hostes detrectare visi pugnam. Instructosdeinde armatosque, quum ab neutris proelium incipe-ret, nox oppressit. Quieti aliquamdiu, nec suis dif-fidentes viribus, nec hostem spernentes, stativa inpropinquo habuere. Interea res in Etruria gestae.T. Liv. Tom. II. L