162
T. LIVII [U. C. 444. A. C. 5o8.]
Nam et cum Umbrorum exercitu acie depugnatumest; (fusi tamen magis, quam caesi, hostes, quia coe-ptam acriter non tolerarunt pugnam) et ad Vadiino-nis lacum Etrusci, lege sacrata coacto exercitu, quumvir virum legisset, quantis nunquam alias antea si-mul copiis, simul animis, dimicarunt: tantoque ira-rum certamine gesta res est, ut ab neutra parte emis-sa sint tela. Gladiis pugna coepit, et, acerrime com-missa, ipso certamine, quod aliquamdiu anceps fuit,accensa est: ut non cum Etruscis toties victis, sedcum aliqua nova gente, videretur dimicatio esse. Ni-hil ab ulla parte movetur fugae: cadunt antesignani:et, ne nudentur propugnatoribus signa, fit ex secundaprima acies. Ab ultimis deinde subsidiis cietur mi-les : adeoque ad ultimum laboris ac periculi ventumest, ut equites Romani, omissis equis, ad primos or-dines peditum per arma, per corpora evaserint. Eavclut nova inter fessos exorta acies turbavit signaEtruscorum. Secuta deinde impetum eorum, utcun-que affecta erat, cetera multitudo tandem perrumpitordines hostium. Tunc vinci pertinacia coepta, etaverti manipuli quidam: et, ut semel dedere terga,etiam certiorem capessere fugam. Ille primum diesfortuna veteri abundantes Etruscorum fregit opes.Caesum in acie, quod roboris fuit; castra eo impetucapta direptaque.
XL. Pari subinde periculo gloriaeque eventu bel-lum in Samnitibus erat; qui, praeter ceteros belli ap-paratus, ut acies sua fulgeret novis armorum insigni-bus, fecerunt. Duo exercitus erant: scuta alteriusauro, alterius argento caelaverunt. Forma erat scu-ti: summum latius, qua pectus atque humeri tegun-tur, fastigio aequali; ad imum cuneatior, mobilitatiscausa. Spongia pectori tegumentum: et sinistrumcrus ocrea tectum. Galeae cristatae, quae speciemmagnitudini corporum adderent. Tunicae auratis