Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
153
Einzelbild herunterladen
 

Lrn. IX. C a p. 33. 34. [TJ. C. 414. A. C. 3o8.] 153

set, nulla vi compelli, ut abdicaret, potuit. 1. Sem-pronius erat tribunus plebis; qui finiendae censuraeintra legitimum tempus actionem susceperat, nonpopularem magis, quam iustam ; nec in vulgae, quamoptimo cuique, gratiorem. Is, quum identidem legemAemiliam recitaret, auctoremque eius Mani. Aemi-lium dictatorem laudibus ferret; qui quinquennalemante censuram, et longinquitate potestatem domi-nantem, intra sex mensium et anni coegisset spa-tium: Uic, agedum, inquit, Ap. Claudi, quidnam fa-cturus fueris, si eo tempore, quo C. Furius et M. Ge-ganius censores fuerunt, censor fuisses? Negare Ap-pius, interrogationem tribuni magno opere ad causampertinere suam. Aiam, etsi tenuerit lex Aemilia eoscensores, quorum in magistratu lata esset, quia postillos censores creatos eam legem populus iussissct,quodque postremum iussisset, id ius ratumque esset;non tamen aut se, aut eorum quemquam, qui post eamlegem latam creati censores essent, teneri ea lege po-tuisse.

XXXIV. llaec sine ullius assensu cavillante Ap-pio, En, inquit, Quirites, illius Appii progenies, qui,decemvir in annum creatus, allero anno se ipse crea-vit: tertio, nec ab se, nec ab ullo creatus, privatus fa-sces et imperium obtinuit; ncc ante continuando absti-tit magistratu, quam obruerent eum male parta, malegesta, male retenta imperia. Haec est eadem fami-lia, Quirites, cuius vi atque iniuriis compulsi, extor-res patria, Sacrum montem cepistis: haec, adversusquam tribunicium auxilium vobis comparastis : haec,propter quam duo exercitus Aventinum insedistis:haec, quae fenebres leges: haec, quae agrarias semperimpugnavit: haec connubia Patrum et plebis interru-pit: haec plebi ad curules magistratus iter obsaepsit:hoc est nomen multo, quam Tarquiniorum, infestiusvestrae libertati. Itane tandem, Ap. Claudi, quum